monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXIV. <<<     >>> XXVI.

CAPUT XXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Audite ergo correptiones meas, et iudicium labiorum meorum attendite.
2 Bene autem prius correptionem, et postmodum iudicium intulit, quia nisi per correptionem prius tumor stulti deprimatur, nequaquam per intelligentiam iudicium iusti cognoscitur. Sequitur: