monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXIII . <<<     >>> XXV.

CAPUT XXIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.
2 Sicut clausa ianua in domo quae intus membra lateant ignoratur, sic plerumque stultus, si tacuerit, utrum sapiens sit, an stultus, absconditur, si tamen nulla alia opera prodeant quae sensum etiam tacentis loquantur. Sanctus igitur vir amicos suos aspiciens velle apparere quod non erant, eos ad tacendum admonuit, ne possent apparere quod erant. Unde et per Salomonem dicitur: Stultus, si tacuerit, sapiens putabitur. Sed quia stultus, cum loquitur, per hoc quod sua infert sapientium verba pensare non sufficit, recte adhuc, postquam silentium indixit, adiungit: