monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XIII. <<<     >>> XV.

CAPUT XIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat.
2 Magna sacerdotis gloria est rectitudo subditorum. Unde bene egregius praedicator discipulis dicit: Quae enim est nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum? Sed cum sacerdotes vitam discipulorum negligunt, et nullum de eorum provectibus ante Dominum fructum ferunt, quid aliud quam inglorii dicuntur? quia ante districtum iudicem nimirum gloriam tunc non inveniunt, quam modo in subditorum suorum moribus praedicationis studio non exquirunt. Bene autem dicitur: Et optimates supplantat, quia cum mentem regentium iusto iudicio deserit, haec internum retributionis praemium non requirit; et in eo supplantatur quo fallitur, ut pro aeterna gloria de principatu temporali gratuletur. Supplantantur igitur optimates, quia dum vera coelestis patriae praemia negligunt, in suis hic voluptatibus cadunt. Sequitur: