monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, X . <<<     >>> XII .

CAPUT XI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Apud ipsum est fortitudo et sapientia.
2 Paulo superius dictum fuerat: Apud ipsum est sapientia et fortitudo; nunc autem dicitur: Apud ipsum est fortitudo et sapientia. Quia enim omnipotens Deus, cum pietatis suae mysterio homo factus est, prius mansuetudinis doctrinam protulit, et postmodum in iudicio quantae sit fortitudinis ostendit, recte superius sapientia ante fortitudinem memoratur, cum de Patris Unigenito dicitur: Apud ipsum est sapientia et fortitudo. Quia vero ad iudicandum veniens in terrore suae virtutis apparebit, et repulsis reprobis, electis suis in regno perpetuo, qualiter sit sapientia Patris indicabit, recte in subsequenti sententia apud ipsum esse prius fortitudo, et post sapientia dicitur. In verbis itaque prioribus, quibus ait: Apud ipsum est sapientia et fortitudo, aperte indicat, quia hoc quod mansuetus edocuit qualiter credendum fuerit, in iudicii virtute terribilis ostendet. In verbis vero subsequentibus, quibus ait: Apud ipsum est fortitudo et sapientia, luce clarius demonstrat, quod prius in iudicio per virtutem reprobos destruit, et postmodum electorum mentibus aeterni regni perfecto lumine infulget. Sed quia ante extremi diem iudicii iudicare quotidie occultis dispositionibus facta mortalium non desistit, ad hoc quod nunc agitur reditur, cum subditur: