monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9a > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, IX . <<<     >>> XI .

CAPUT X. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; si emiserit eas, subvertent terram.
2 Si aqua scientia praedicationis accipitur, sicut scriptum est: Aqua profunda, verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae, cum aqua continetur, cuncta siccantur; quia si scientia praedicatorum subtrahitur, eorum qui viridescere in spe aeterna poterant, corda protinus arefiunt; ut in desperata siccitate remaneant, dum, fugitiva diligentes, nesciunt sperare mansura. Sin vero aquae nomine sancti Spiritus gratia designatur, sicut Veritatis voce in Evangelio dicitur: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae; ubi statim evangelista subiunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum; congruus in his sermonibus intellectus patet, quibus ait: Si continuerit aquas, omnia siccabuntur, quia si sancti Spiritus gratia ab audientis mente subtrahitur, arescit protinus intellectus, qui iam per spem viridescere in audiente videbatur. Quod autem non aquam, sed aquas memorat, pluralitatis appellatione, ad septiformem donorum spiritalium gratiam recurrit, quia quasi tot aquis unusquisque infunditur, quot donis repletur. De quibus apte subiungitur: Si emiserit eas, subvertent terram.
3 Quid enim terra, nisi peccator accipitur, cui per sententiam dictum est: Terra es, et in terram ibis? Manet itaque terra immobilis, cum praeceptis dominicis peccator obedire contemnit; cum cervicem superbiae erigit, atque a veritatis lumine oculos mentis claudit. Sed quia scriptum est: Pedes eius steterunt, et mota est terra, quia cum veritas in corde figitur, mentis immobilitas agitatur, si sancti Spiritus gratia superno munere iuxta vocem praedicantis infunditur, statim terra subvertitur, quia peccatricis mentis duritia ab immobilitatis suae obstinatione permutatur, ut tantum se postmodum praeceptis dominicis flendo subiiciat, quantum superbiendo prius contra Dominum cervicem cordis erigebat. Videas namque quod terra cordis humani, aqua divini muneris infusa, post libenter iniurias toleret, quas prius vehementer irrogabat; post etiam sua tribuat, quae prius et aliena rapiebat; post carnem abstinendo cruciet, quae prius satietate carnis per mortifera turpitudinum oblectamenta defluebat; post etiam persecutores diligat, quae prius diligere etiam se amantes nolebat. Cum igitur mens humana, divino munere infusa, contra hoc quod consueverat agere coeperit, terra subversa est, quia deorsum missa est, quae prius eminebat, et sursum elevata est facies, quae prius in profunda premebatur.
4 Libet in huius rei exemplo unum e multis ad medium Paulum vocare; qui cum, acceptis contra Christum epistolis, Damascum pergeret, sancti Spiritus gratia in itinere infusus, ab illa sua protinus crudelitate mutatus est; et postmodum plagas pro Christo accepit, quas veniebat inferre Christianis; et qui prius carnaliter vivens, in mortem conabatur sanctos Domini tradere, gaudet postmodum pro vita sanctorum suae carnis sacrificium immolare. Illae crudelitatis eius frigidae cogitationes versae sunt in ardorem pietatis; et qui prius fuit blasphemus et persecutor, humilis post factus est piusque praedicator. Qui lucrum maximum putavit, se in discipulis Christum occidere, iam vitam suam Christum aestimat, et mori lucrum. Emissa ergo aqua terra subversa est, quia Pauli mens, mox ut sancti Spiritus gratiam accepit, statum suae immobilitatis atque crudelitatis immutavit. Quod contra per prophetam Dominus contra Ephraim queritur, dicens: Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. Panis namque subcinericius super se cinerem portans, partem mundiorem deorsum premit, partemque superiorem tanto sordidiorem habet, quanto in ea cinerem tolerat. Mens itaque quae terrena cogitat quid super se aliud quam cineris molem portat? Sed si reversari voluerit, mundam faciem quam deorsum presserat superius reducit, cum cinerem quem portabat excusserit. Si igitur terrenarum cogitationum cinerem a mente excutimus, quasi panem subcinericium reversamus, ut illa nostra intentio iam postponi debeat, quam prius cogitationis infimae cinis premebat; et munda facies ad superiora veniat, ut recta nostra intentio mole iam terreni desiderii non prematur. Quod nequaquam agere possumus, nisi sancti Spiritus gratia perfundamur, quia videlicet omnipotens Deus si aquas emiserit, subvertent terram. Sequitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, IX . <<<     >>> XI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9a > 10