monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XXIII . <<<     >>> XXV .

CAPUT XXIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et spes illorum abominatio animae.
2 Quid hic peccator totis cogitationibus sperat, nisi ut potestate caeteros transeat, cunctos rerum multiplicitate transcendat, adversantes dominando subiiciat, obsequentibus mirandus innotescat, irae ad votum satisfaciat, benignum se, cum laudatur, ostendat; quidquid gula appetit, offerat; ad hoc quod voluptas imperat, operis expletione concurrat? Bene ergo spes illorum abominatio animae dicitur, quia et ea quae carnales ambiunt spiritales quique iudicio rectitudinis aversantur. Nam quod peccatores voluptatem aestimant, hoc iusti procul dubio poenam putant. Abominatio igitur est animae, spes pravorum, quia nimirum spiritus deficit, ubi caro requiescit. Ut enim caro mollibus, sic anima duris nutritur: illam blanda refovent, hanc aspera exercent; illa delectationibus pascitur, haec amaritudinibus vegetatur. Et sicut carnem dura sauciant, sic spiritum mollia necant; sicut illam laboriosa interimunt, ita hunc delectabilia exstinguunt. Spes itaque carnalium, abominatio animae dicitur, quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.
3 Sed haec Sophar recte diceret, nisi beatus Iob cuncta largius etiam vivendo praedicasset. At postquam sanctiorem monere de vita nititur, doctioremque se erudire sapientiae magisterio conatur, ipse dictorum suorum pondus levigat, qui, indiscretione interposita, omne quod loquitur destruit, quia liquorem scientiae pleno vasculo superfundit. Sic namque ab indiscretis opes scientiae, sicut a stultis saepe opes corporalis substantiae possidentur. Nonnulli enim, qui rerum terrenarum multiplicitate subnixi sunt, aliquando multa et habentibus tribuunt, ut ipsi haec cunctis largius habere videantur. Ita perversi, cum vera sapiunt, recta quaedam etiam rectioribus loquuntur; non ut alios audientes doceant, sed ut ipsi quanta doctrina polleant, innotescant. Praeire se quippe sapientia cunctos existimant, et idcirco nihil se cuilibet dicere ultra mensuras suae magnitudinis putant. Sic pravi quilibet, sic omnes haeretici superba voce meliores docere non metuunt, quia omnes se inferiores arbitrantur. Sed sancta Ecclesia elatos quosque ab aestimationis suae culmine revocat, et discretionis manu ad aequalitatis compagem reformat. Unde beatus Iob, qui eiusdem sanctae Ecclesiae membrum est, videns quod amicorum mens per verba prolatae eruditionis intumuit, illico respondit, dicens: