monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XXII. <<<     >>> XXIV.

CAPUT XXIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis.
2 Quod oculorum nomine vis intentionis exprimitur, per Evangelium Veritas attestatur, dicens: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; quia videlicet si operationem nostram intentio munda praevenerit, quamlibet aliter hominibus videatur, interni tamen iudicis oculis mundum subsequentis actionis corpus ostenditur. Oculi ergo impiorum sunt intentiones in eis carnalium desideriorum. Qui idcirco deficiunt, quia aeterna negligunt, et sola semper transitoria praestolantur. Adipisci quippe terrenam gloriam cogitant, multiplicari rebus temporalibus exoptant, ad mortem quotidie cursu rerum labentium tendunt; sed cogitare mortalia mortaliter nesciunt. Carnis vita per momenta deficit, et tamen carnale desiderium crescit. Res habita instanti fine corripitur, et habendi anxietas non finitur. Sed cum mors impios subtrahit, eorum profecto desideria cum vita terminantur. Quorum scilicet oculi tunc superna ultione deficiunt, quia suo hic iudicio a terrena deficere delectatione noluerunt. Hos illorum oculos a iucunditate pristina claudi Psalmista conspexerat, cum dicebat: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum; quia et aeterna mala nunquam cogitata reperiunt, et subito amittunt bona temporalia quae diu tractata tenuerunt. A quibus et omne effugium perit, quia eorum malitia ab animadversione districti iudicis quo se valeat occultare non invenit. Nam nunc iniqui cum tristitia aliqua, vel adversa patiuntur, effugii latebras inveniunt, quia ad voluptatem protinus desideriorum carnalium recurrunt. Ne enim paupertas cruciet, divitiis animum demulcent. Ne despectus proximorum deprimat, sese dignitatibus exaltant. Si fastidio corpus atteritur, antepositis epularum diversitatibus nutritur. Si quo animus moestitiae impulsu deiicitur, mox per interposita iocorum blandimenta relevatur. Tot ergo hic habent effugia, quot sibi praeparant delectamenta. Sed quandoque eis effugium perit, quia eorum mens, amissis omnibus, se solummodo et iudicem conspicit. Tunc voluptas subtrahitur, sed voluptatis culpa servatur, et repente miseri pereundo discunt quia peritura tenuerunt. Qui tamen quousque corporaliter vivunt quaerere nocitura non desinunt. Unde adhuc subditur: