monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XXI. <<<     >>> XXIII .

CAPUT XXII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
2 Neque enim iusti viri idcirco se per innocentiae itinera arcta custodiunt, ut ab aliis exorentur. Sed sive haeretici, seu perversi quilibet, per hoc quod inter homines quasi innocenter vivunt, videri intercessores pro hominibus volunt; et cum sancta loquentes insinuant, quod ipsi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur; dumque coelestia praedicant, in suis repente sponsionibus ostendunt quod amant. Sed ne diu terrena pollicendo patescant quod sunt, ad verba rectitudinis citius recurrunt. Unde mox subditur.