monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XIX. <<<     >>> XXI.

CAPUT XX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et defossus securus dormies.
2 Sicut enim malis praesens securitas laborem, ita bonis praesens labor perpetuam securitatem parit. Unde et defossum se securum dormire iam noverat, qui dicebat: Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat; bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de reliquo reposita mihi est corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in die illa iustus iudex. Quia enim contra mala transeuntia sine defectu certaverat, de mansuris nimirum gaudiis sine dubietate praesumebat.
3 Quamvis defossus intelligi et aliter potest. Saepe namque, rebus transitoriis occupati, pensare negligimus per quanta peccamus; sed si, reducto considerationis oculo, a sinu cordis terrenae cogitationis agger excutitur, quidquid in mente latebat invenitur. Unde sancti viri animorum latebras perscrutari non desinunt, sese subtiliter indagantes, terrenarum rerum curas abiiciunt, et, effossis plene cogitationibus, cum nullo se reatu criminis morderi deprehendunt, velut in strato cordis apud se securi requiescunt. Latere quoque ab huius mundi actibus appetunt, semper sua considerant, et cum loro regiminis minime constringuntur, iudicare quae aliena sunt recusant. Effossi ergo securi dormiunt, quia dum sua intima vigilanter penetrant, a laboriosis se huius mundi oneribus sub quietis otio occultant. Unde et adhuc subditur: