monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XVII. <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
2 Saepe namque tot tentamenta nos obsident, ut ipsa nos eorum numerositas pene ad lapsum desperationis inclinet. Unde plerumque cum mens in taedium vertitur, vix ipsa virtutis suae damna considerat; et tota dolens, sed quasi iam et a sensu doloris aliena, frangitur, et enumerare non valet quanto cogitationum tumultu vastatur. Ruituram se per momenta conspicit, eique ne arma repugnationis arripiat gravius moeror ipse contradicit. Circumductos quolibet oculos obscuritas obsidet, et cum visum tenebrae semper impediant, moesta mens nihil aliud quam tenebras videt. Sed apud misericordem iudicem saepe haec ipsa, quae adnisum quoque orationis aggravat, pro nobis subtilius tristitia exorat. Nam tunc moeroris nostri caliginem conditor conspicit, et subtracti luminis radios refundit, ita ut erecta protinus per dona mens vigeat, quam paulo ante decertantia vitia superbiae calce deprimebant. Mox torporis pondus discutit, atque ad contemplationis lumen post turbationis suae tenebras erumpit. Mox in gaudium profectus attollitur, quae inter tentamenta peius cadere ex desperatione cogebatur. Sine cogitationis certamine praesentia despicit, sine dubitationis obstaculo de ventura retributione confidit. Iustus ergo cum se consumptum putaverit, ut lucifer oritur, quia mox ut tenebrescere tentationum caligine coeperit, ad lucem gratiae reformatur, et in se ipso monstrat diem iustitiae, qui casurus paulo ante timuit noctem culpae. Recte autem lucifero iusti vita comparatur. Solem quippe praecurrens lucifer, diem nuntiat. Et quid nobis sanctorum innocentia nisi sequentis iudicis claritatem clamat? In eorum namque admiratione conspicimus quid de maiestate veri luminis aestimemus. Necdum Redemptoris nostri potentiam videmus, sed tamen virtutem illius in electorum suorum moribus admiramur. Quia igitur bonorum vita in consideratione sua oculis nostris vim veritatis obiicit, clarus ad nos lucifer ante solem venit.
3 Sciendum vero est quod haec quae ex tentationum spiritalium adversitate discussimus, iuxta exteriora quoque mala nil obstat intelligi. Sancti etenim viri quia summa medullitus diligunt, in infimis dura patiuntur; sed in fine gaudii lumen inveniunt, quod habere in hoc spatio percurrentis vitae contemnunt. Unde nunc per Sophar dicitur: Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperum. Peccatoris enim lumen in die est obscuritas in vespere, quia in praesenti vita felicitate attollitur, sed adversitatis tenebris in fine devoratur. Iusto autem meridianus fulgor ad vesperum surgit, quia quanta sibi claritas maneat cum iam occumbere coeperit agnoscit. Hinc namque scriptum est: Timenti Deum bene erit in extremis. Hinc per Psalmistam dicitur: Cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini. Qui in huius quoque vitae adhuc certamine positus, cum se consumptum putaverit, ut lucifer oritur, quia foris cadens, intus innovatur; et quo magis exterius adversa tolerat, eo uberius virtutum lumine interius coruscat, Paulo attestante, qui ait: Sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Et notandum quod nequaquam cum consumptus fueris, sed cum te consumptum putaveris dicit, quia et quod videmus in dubietate est, et quod speramus in certitudine. Unde et isdem Paulus non se consumptum noverat, sed putabat, qui et in adversa tribulationum corruens ut lucifer resplendebat, dicens: Quasi morientes, et ecce vivimus; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes. Sciendum quoque est quod bonorum mens quo duriora pro veritate tolerat, eo aeternitatis praemia certius sperat. Unde et apte subditur: