monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XII . <<<     >>> XIV.

CAPUT XIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et quasi pullum onagri se liberum natum putat.
2 Per pullum quippe onagri omne agrestium genus exprimitur, quod, naturae dimissum motibus, loris dominantium non tenetur. Agri namque animalia in libertate habent et ire quo appetunt, et quiescere cum lassantur. Et quamvis insensatis animalibus homo longe sit melior; hoc tamen plerumque homini non licet quod brutis animalibus licet. Quae enim ad aliud minime servantur, eorum motus procul dubio nequaquam sub disciplina restringitur. Homo autem qui ad sequentem vitam ducitur, necesse profecto est ut in cunctis suis motibus sub disciplinae dispositione religetur, et quasi domesticum animal loris vinctum serviat, atque aeternis dispositionibus restrictum vivat. Qui ergo implere cuncta quae desiderat per effrenatam libertatem quaerit, quid aliud quam pullo onagri esse similis concupiscit, ut disciplinae hunc lora non teneant, sed audenter vagus per silvam desideriorum currat?
3 Saepe autem divina miseratio, quos prodire in effrenationem illicitae libertatis conspicit, obiectione properae adversitatis frangit, quatenus elisi discant quam reproba erectione tumuerant; ut iam flagelli experimentis edomiti, quasi iumenta domestica praeceptorum loris mentis colla subiiciant, et vitae praesentis itinera ad nutum praesidentis pergant. Quibus bene loris ligatum se noverat, qui dicebat: Ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Unde et saevus ille persecutor ab agro perfidae voluptatis ad domum fidei deductus, rectoris sui calcaribus punctus, audiebat: Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Restat ergo ut si esse iam similes pullo onagri nolumus, in cunctis quae appetimus nutum prius intimae dispensationis exquiramus, ut mens nostra in omne quod nititur, superni regiminis loro teneatur; et inde magis vota sua ad vitam impleat, unde vitae suae studia et contra propriam voluntatem calcat. Multa Sophar fortia protulit, sed quod meliori se haec loquitur nescit. Unde adhuc increpando subiungit: