monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, X. . <<<     >>> XII .

CAPUT XI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem, nonne considerat?
2 Ac si praemissa patefaciendo subiungeret, dicens: Quia tolerando succrescere vitia conspicit, iudicando dona confundit. Rectus vero in descriptione ordo servatur, cum prius nosci vanitas, et post considerari iniquitas perhibetur. Omnis quippe iniquitas, vanitas, non tamen omnis vanitas esse iniquitas solet. Vana namque agimus quoties transitoria cogitamus. Unde et evanescere dicitur quod repente ab intuentium oculis aufertur. Hinc Psalmista ait: Universa vanitas omnis homo vivens; quoniam per hoc quod vivendo ad interitum tendit, recte quidem vanitas dicitur, sed nequaquam recte etiam iniquitas appellatur, quia etsi de poena est culpae quod deficit, non tamen hoc ipsum culpa est, quod a vita percurrit. Vana sunt itaque, quae transeunt. Unde et per Salomonem dicitur: Omnia vanitas.
3 Apte autem post vanitatem protinus iniquitas subinfertur, quia dum per quaedam transitoria ducimur, in quibusdam noxie ligamur; cumque mens incommutabilitatis statum non tenet, a semetipsa defluens, ad vitia prorumpit. Vanitate ergo ad iniquitatem labitur, quae assueta rebus mutabilibus, dum ex aliis ad alia semper impellitur, suborientibus culpis inquinatur. Potest tamen et vanitas culpa intelligi, et iniquia is nomine reatus gravior demonstrari. Si enim aliquando vanitas culpa non esset, Psalmista non diceret: Quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbatur; thesaurizat, et ignorat cui congreget ea; quia quamvis Trinitatis imaginem in natura servemus, vanis tamen delectationis motibus perturbati, in conversatione nostra delinquimus; ut modis nos semper alternantibus cupido concutiat, metus frangat, laetitia mulceat, dolor affligat. Ex vanitate ergo, ut et superius dictum est, ad iniquitatem ducimur cum prius per levia delicta defluimus, ut, usu cuncta levigante, nequaquam post committere etiam graviora timeamus. Nam dum moderari lingua otiosa verba negligit, more inolitae remissionis capta, audax ad noxia prorumpit; dum gulae incumbitur, ad levitatis protinus insaniam proditur; cumque mens subigere delectationem carnis renuit, plerumque et ad perfidiae voraginem ruit. Unde bene Paulus plebis Israeliticae damna conspiciens, ut imminentia ab auditoribus mala compesceret, curavit ex ordine transacta narrare, dicens: Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam eorum, quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Esus quippe potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam traxit, quia si vanitatis culpa nequaquam caute compescitur, ab iniquitate protinus mens incauta devoratur, Salomone attestante, qui ait: Qui modica spernit, paulatim decidit. Si enim curare parva negligimus, insensibiliter seducti, audenter etiam maiora perpetramus. Et notandum quod non videri, sed considerari iniquitas dicitur. Studiosius quippe conspicimus quae consideramus. Deus itaque hominum vanitatem novit, iniquitatem considerat, quia nec minora delicta inulta deserit, et ad maiora ferienda sese intentius accingit. Quia igitur a levioribus malis incipitur, et ad graviora pervenitur; vanitas mentem obnubilat, iniquitas caecat. Quae nimirum mens, amisso mox lumine, tanto se altius per tumorem erigit, quanto et iniquitatis capta laqueis a veritate longius recedit. Unde et apte quoque quo vanitas cum iniquitate pertrahat, exprimit, cum repente subiungit: