monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, IX. <<<     >>> XI .

CAPUT X.. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? vel quis dicere ei potest, Cur ita facis?
2 Subvertit Dominus coelum cum terribili et occulta dispensatione humanae contemplationis celsitudinem destruit. Subvertit infernum cum cuiuslibet mentem in suis tentationibus pavidam cadere etiam ad deteriora permittit. Subvertit terram cum fructificationem boni operis adversis irruentibus intercidit. Subvertit mare cum fluctuationem nostrae titubationis emergente subito pavore confundit. Dubietate quippe sua cor anxium hoc ipsum quia titubat valde formidat, et quasi mare subvertitur cum ipsa in Deum nostra trepidatio, considerato eius iudicii terrore, turbatur. Quia igitur quomodo coelum vel infernus, terra vel mare, subvertitur breviter diximus, nunc aliquantulum laboriosius restat ut haec qualiter in unum coarctari valeant, demonstremus.
3 Saepe namque contingit ut ad summa iam mentem spiritus elevet, sed tamen hanc importunis caro tentationibus impugnet. Cumque ad contemplanda coelestia animus ducitur, obiectis actionis illicitae imaginibus reverberatur. Nam carnis repente hunc stimulus sauciat quem extra carnem contemplatio sancta rapiebat. Coelum ergo simul infernusque coarctatur cum unam eamdemque mentem et sublevatio contemplationis illuminat, et importunitas tentationis obscurat; ut et videat intendendo quod appetat, et succumbendo in cogitatione toleret quod erubescat. De coelo quippe lux oritur, infernus autem tenebris possidetur. In unum ergo coelum infernusque redigitur cum mens, quae iam lucem patriae supernae considerat, etiam de carnis bello tenebras occultae tentationis portat. Certe iam Paulus tertii coeli culmen ascenderat, iam paradisi secreta cognoverat, et tamen adhuc carnis bella tolerans gemebat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Quid ergo in huius tanti praedicatoris pectore nisi coelum Deus infernumque coarctaverat, qui et visionis intimae iam lumen acceperat, et tamen adhuc tenebras de carne tolerabat? Super se viderat quod laetus appeteret, in se cernebat quod metuens doleret. Iam coelestis patriae lux irradiaverat, sed adhuc tentationis obscuritas animum confundebat. Cum coelo ergo infernum pertulit, quia et illuminatum securitas erexit, et tentatum gemitus stravit.
4 Et saepe contingit ut fides in mente iam vigeat, sed tamen ex parte aliquantula in dubietate contabescat; quatenus et certa se a visibilibus elevet, et ex quibusdam sese incerta perturbet. Nam plerumque ad aeterna appetenda se erigit, et subortis cogitationum stimulis agitata, sibimet ipsa contradicit. In unum ergo terra mareque coarctatur cum unam eamdemque mentem, et certitudo solidae fidei roborat, et tamen ex aliquantula mutabilitate perfidiae aura dubietatis versat. An non in suo pectore coarctari terram mareque cognoverat, qui et per fidem sperans, et per infidelitatem fluctuans, dicebat: Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam? Quid itaque est, quod et se credere asserit, et adiuvari in se incredulitatem quaerit, nisi quod coarctari in suis cogitationibus terram cum mari deprehenderat, qui et exorare certus iam per fidem coeperat, et adhuc incertus undas perfidiae ex incredulitate tolerabat?
5 Quod tamen occulta fieri dispensatione permittitur, ut cum mens iam surgere ad rectitudinem coeperit, pravitatis suae reliquiis impugnetur; quatenus haec ipsa impugnatio, aut resistentem exerceat, aut delectationibus seductam frangat. Recte itaque nunc dicitur: Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? vel quis dicere ei potest: Cur ita facis? quia nimirum divinum iudicium nec adversitate valet imminui, nec inquisitione cognosci, cum vel virtutes quas tribuerat subtrahit, vel has omnino non adimens, vitiorum concuti impugnatione permittit. Saepe namque in elationem cor tollitur cum laetis successibus in virtute roboratur, sed dum latentes motus audaciae in cogitatione conditor conspicit, se sibi hominem ostendendo derelinquit, ut eius mens derelicta quid sit inveniat, quae male in se secura gaudebat. Unde cum subverti omnia, vel in unum coarctari, dicerentur, protinus additur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, IX. <<<     >>> XI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10