monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, VII <<<     >>> IX.

CAPUT VIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum, Omnipotentem reperies.
2 Quid Dei vestigia nisi benignitatem illius visitationis vocat? Quibus nimirum progredi ad superna provocamur cum eius Spiritus afflatu tangimur, et, extra carnis angustias sublevati, per amorem agnoscimus auctoris nostri contemplandam speciem, quam sequamur. Nam cum mentem nostram spiritalis patriae amor inflammat, quasi sequentibus iter insinuat, et substrato cordi velut quoddam vestigium Dei gradientis imprimitur, ut ab eo rectis cogitationum gressibus via vitae teneatur. Quem enim necdum cernimus, restat necesse est ut per vestigia sui amoris indagemus, quatenus usque ad contemplationis speciem quandoque mens inveniat quem nunc, quasi a tergo subsequens, per sancta desideria explorat. Haec Psalmista auctoris nostri vestigia bene sequi noverat cum dicebat: Adhaesit anima mea post te. Quem reperire quoque usque ad visionem suae celsitudinis satagebat, dicens: Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam, et parebo ante faciem Dei Tunc quippe cogitatione manifesta omnipotens Deus reperitur, cum, mortalitatis nostrae funditus corruptione calcata, ab assumptis nobis in divinitatis suae claritate conspicitur. Nunc autem a carnali cogitatione animum infusi Spiritus gratia sublevat, et in contemptum rerum transeuntium exaltat; totumque mens quod appetebat in infimis despicit, atque ad superna desideria ignescit, et contemplationis suae vi extra carnem tollitur, quae corruptionis suae pondere adhuc in carne retinetur. Incircumscripti luminis iubar intueri conatur, et non valet; quod infirmitate pressus animus et nequaquam penetrat, et tamen repulsus amat. Iam namque de se conditor per quod ametur ostendit, sed visionis suae speciem amantibus subtrahit. Sola ergo eius vestigia conspicientes gradimur, qui hunc per donorum suorum signa sequimur, quem necdum videmus. Quae nimirum vestigia comprehendi nequeunt, quia unde, ubi, quibusve modis veniant eius Spiritus dona, nesciuntur, Veritate attestante, quae ait: Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, et nescis unde veniat, et quo vadat. In retributionis autem culmine reperiri Omnipotens per contemplationis speciem potest, sed tamen ad perfectum non potest, quia etsi hunc in claritate sua quandoque conspicimus, non tamen eius essentiam plene contuemur. Angelica etenim, vel humana mens cum ad incircumscriptum lumen inhiat, eo ipso se, quo est creatura, coangustat; et super se quidem per provectum tenditur, sed tamen eius fulgorem comprehendere nec dilatata sufficit, qui et transcendendo et portando omnia et implendo concludit. Unde et adhuc subditur: