monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, IV. <<<     >>> VI .

CAPUT V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi!
2 Ipse quippe sibi homo loquitur, cum per hoc quod sentit nequaquam Divinitatis spiritu a carnalis prudentiae intellectu separatur; cum caro sensum exerit, et mentem, quasi ad intelligentiam provocans, foras mittit. Unde et adhuc Petro terrena sapienti Veritas dicit: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. Cui tamen recta confitenti dicitur: Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Quid autem Dei labia nisi iudicia eius accipimus? Clausis namque labiis vox premitur, et sensus tacentis ignoratur; apertis autem sermo dum promitur, animus loquentis invenitur. Labia itaque sua Deus aperit cum voluntatem suam hominibus per aperta iudicia ostendit. Quasi enim reserato ore loquitur, cum remota obscuritate dispositionis intimae renuit occultare quod vult. Nam velut clausis labiis sensum nobis suum non indicat, cum per occulta iudicia cur quid faciat celat. Sophar itaque beatum Iob ut de carnali intellectu redarguat, seque ipsum quantae sit benignitatis ostendat, ei bona optat, quae et cum habentur ignorat, dicens: Atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi! Ac si patenter dicat: Imperitiae tuae potius quam poenae compatior, quia, sola carnis prudentia praeditum, a veritatis te spiritu vacuum agnosco. Si enim Dei iudicia occulta cognosceres, tam procaces contra illum sententias non sonares. Et quia omnipotens Deus cum ad consideranda nos sua iudicia sublevat, ignorantiae nostrae protinus caecitatem fugat, quae apertis eius labiis, ad nos eruditio prodeat, protinus adiungendo manifestat, dicens: