monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, III. <<<     >>> V.

CAPUT IV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Dixisti enim, Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
2 Qui beati Iob dictorum meminit, quam falso hoc voci illius impingatur agnoscit. Quomodo enim mundum se dicere potuit, qui ait: Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me? Sed habet hoc pravorum malitia, ut cum vera in se flere mala renuit, fingat aliena. Nam quasi solatio facinoris utitur, si falsis vocibus et vita corripientis inquinetur. Sciendum vero est quod plerumque perversi verbotenus bona optant, ut mala esse quae in praesentibus habentur ostendant; et quasi faventes prospera expetunt, ut benigni videantur. Unde et Sophar protinus subiicit, dicens: