monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.389 > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, II. <<<     >>> IV.

CAPUT III. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Tibi soli tacebunt homines, et cum caeteros irriseris, a nullo confutaberis?
2 Imperita mens, ut diximus, veritatis sententias graviter tolerat, et silentium poenam putat atque omne quod rectum dicitur dedecus suae irrisionis arbitratur, quia cum vera vox pravorum se auribus admovet, memoriam culpa mordet, et in redargutione vitiorum quo intus cognitione mens tangitur, foras ad studium contradictionis excitatur. Ferre vocem non valet, quia tacta in vulnere sui reatus dolet, et per hoc quod generaliter contra perversos dicitur, se impeti specialiter suspicatur. Quod enim intus egisse se meminit, audire foris erubescit. Unde mox se ad defensionem praeparat, ut reatus sui verecundiam per verba pravae refutationis tegat. Sicut enim recti de quibusdam quae ab eis non recte gesta sunt correptionis vocem, ministerium charitatis aestimant, sic perversi contumeliam derisionis putant. Illi se protinus ad obedientiam sternunt, isti ad insaniam suae defensionis eriguntur. Illi correptionis adiutorium vitae suae patrocinium deputant, per quod dum praesentis vitae culpa corripitur, venturi iudicis ira temperatur; isti cum se impeti redargutione conspiciunt, gladium percussionis credunt, quia dum per correptionis vocem culpa detegitur, praesentis gloriae opinio foedatur. Hinc quippe in laude iusti per Salomonem dicit Veritas: Doce iustum, et festinabit accipere. Hinc pravorum contumaciam despicit, dicens: Qui erudit derisorem, ipse sibi facit iniuriam. Nam fit plerumque ut cum correpta in se mala defendere nequeunt, ex verecundia peiores fiant; ac sic in sua defensione superbiant, ut quaedam vitia contra vitam corripientis exquirant; et eo se criminosos non aestimant, si crimina et aliis imponant. Quae cum vera invenire nequeunt, fingunt, ut ipsi quoque habeant quod non impari iustitia increpare videantur. Unde et Sophar, quia quasi irrideri se per increpationem doluit, protinus mentiendo subiungit: