monumenta.ch > Beda Venerabilis > 23 > 24 > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, II.

CAPUT I. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quoties in arenae spectaculum fortis athleta descenderit, ii qui impares viribus existunt vicissim se eius expugnationi subiiciunt: et uno victo, contra hunc protinus alter erigitur; atque hoc subacto, alius subrogatur; ut luctantis vires quandoque molliores inveniant quas ipsa sua crebrescens victoria fatigat; quatenus cum novus quisque congreditur, is qui vinci virium qualitate non valet, personarum saltem mutatione superetur. Sic sic in hoc hominum angelorumque spectaculo beatus Iob fortis athleta prodiit, quantumque contra mutationes adversantium valeat continuatione indefessi roboris ostendit. Cui primus se Eliphaz, secundus autem Baldad obiicit, atque ad extremum se Sophar in eius expugnatione supponit: qui ad inferendos ictus totis se conatibus erigunt, sed tamen ad feriendam altitudinem robusti pectoris non pertingunt. Ipsa quippe eorum verba patenter insinuant quod ictus in auras iactant, quia cum sanctum virum non recte redarguunt, expressa in vacuum verba percussionis perdunt. Quod liquido ostenditur, cum Sophar Naamathitis responsio a contumeliis inchoatur, qui ait: