monumenta.ch > Hieronymus > bnf12161.133 > 49
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XLVIII. <<<     >>> L .

CAPUT XLIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me?
2 Ac si ei humiliter dicat: Quia sub iusto examine dignum non est tua placatione quod feci, pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti. Quibus etiam verbis perversum Manichaei dogma destruitur, qui duo esse principia mentiens, a Deo spiritum, a Satana vero carnem conditam asserere conatur. Sanctus etenim vir prophetici gratia spiritus plenus, longe post ventura considerat, et errorum genimina praevidens calcat, dicens: Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu. Qui enim et plasmatum se, et factum totum in circuitu a Deo asserit, tenebrarum genti nec in spiritu suo aliquid nec in carne derelinquit. Nam plasmatum se propter internam imaginem retulit; factum vero totum in circuitu, in eo quod ex carnis constat indumento, memoravit.
3 Notandum vero est quia per hoc quod se plasmatum Dei manibus asserit; misericordiae iudicis dignitatem suae conditionis opponit. Quamvis enim per coaeternum Patri Verbum cuncta creata sunt, in ipsa tamen relatione creationis ostenditur quantum cunctis animalibus, quantum rebus vel coelestibus, sed tamen insensibilibus, homo praeferatur. Cuncta quippe dixit et facta sunt. Cum vero facere hominem decernit, hoc quod reverenter pensandum est praemittit, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Neque enim de eo sicut de rebus caeteris scriptum est, Fiat, et factum est; neque ut aquae volatilia, sic terra hominem protulit; sed prius quam fieret faciamus dicitur, ut videlicet quia rationalis creatura condebatur, quasi cum consilio facta videretur. Quasi per studium de terra plasmatur, et inspiratione conditoris in virtute spiritus vitalis erigitur, ut scilicet non per iussionis vocem, sed per dignitatem operationis existeret, qui ad conditoris imaginem fiebat. Quod igitur per conditionem homo elegantius in terra creaturis caeteris accepit, hoc in flagello positus pietati sui opificis opponit, dicens: Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me? Ac si aperte dicat: Cur tanta vilitate despicis, quem cum tanta dignitate condidisti? Et quem ratione rebus caeteris praefers, cur ex dolore supponis? Sed tamen haec eadem nostra dignitas fulget per imaginem, et longe distat a beatitudinis perfectione per carnem, quia dum spiritus miscetur pulveri, quodam modo connectitur infirmitati. Quam scilicet infirmitatem beatus Iob pietati iudicis obiicit, cum subiungit: