monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXXVIII. <<<     >>> XL.

CAPUT XXXIX. SHOW APPARATUS

1 Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat.
2 Per legem quippe virgam Deus tenuerat, cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. Sed incarnatus virgam abstulit, quia vias vitae per mansuetudinem ostendit. Unde ei per Psalmistam dicitur: Intende, prospere procede, et regna, propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Timeri quippe quasi Deus noluit, sed quasi pater ut amaretur inspiravit. Quod liquido Paulus dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater. Unde hic quoque apte subiungitur: