monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
    >>> XXXIII.

CAPUT XXXII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Sicut aquila volans ad escam.
2 Moris quippe est aquilae ut irreverberata acie radios solis aspiciat; sed cum refectionis indigentia urgetur, eamdem oculorum aciem, quam radiis solis infixerat, ad respectum cadaveris inclinat; et quamvis ad alta evolet, pro sumendis tamen carnibus terram petit. Sic videlicet, sic antiqui patres fuerunt, qui in quantum humanitatis infirmitas admittebat, Creatoris lucem erecta mente contemplati sunt; sed incarnandum hunc in mundi fine praescientes, quasi a solis radiis ad terram oculos deflexerunt. Et quasi de summis ad ima veniunt, dum hunc Deum supra omnia et hominem intra omnia agnoscunt. Quem pro humano genere dum passurum moriturumque conspiciunt, qua scilicet morte semetipsos refici atque reformari ad vitam noverunt, quasi more aquilae post contemplatos solis radios in cadavere escam quaerunt. Libet spectare aquilam solis radios intuentem, quae ait: Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Sed ab alto volatu celsitudinis ad terras veniat, escam cadaveris inferius inquirat. Paulo post etenim subdit, dicens: Disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. Et rursum: Et homo est, et quis cognoscet eum? Sublevata ergo in divinitatem mens iusti, cum dispensationis gratiam ex eius carne considerat, quasi a summis repente, ut aquila ad escam volat. Sed ecce ille Israeliticus populus immenso dudum prophetiae spiritu infusus eiusdem prophetiae dona perdidit, atque in ea fide quam praevidendo nuntiaverat non permansit; et a se Redemptoris praesentiam negando repulit, quam cunctis se sequentibus praenuntiando declaravit. Unde et apte protinus per compassionem ad eorum quoque duritiam sermo convertitur, atque ab eis quomodo prophetiae gratia subtrahitur, indicatur. Nam subditur: