monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXIX. <<<    

CAPUT XXX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.
2 Cursoris quippe officium est secutura nuntiare. Omnes igitur electi, qui ante adventum Redemptoris orti sunt, quia hunc aut vivendo tantummodo, aut etiam loquendo nuntiarunt, quasi in mundo quidam cursores fuerunt. Sed quia ante praestolatum redemptionis tempus se subtrahi praevident, transire se cursore velocius dolent; diesque suos esse breves ingemiscunt, quia usque ad videndam Redemptoris lucem minime tenduntur. Unde apte dicitur: Fugerunt, et non viderunt bonum. Omnia quae creata sunt bona sunt, Moyse attestante, qui ait: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et ecce bona valde. Sed hoc solum bonum principaliter bonum est, per quod haec omnia bona sunt, quae bona non principaliter existunt. De quo bono Veritas per Evangelium dicit: Nemo bonus nisi solus Deus. Quia igitur antiquorum patrum prius dies finiti sunt quam mundo Deus in carne monstraretur, recte de eisdem diebus dicitur: Fugerunt, et non viderunt bonum. Ac si aperte diceretur: Ante exspectatum tempus elapsi sunt, quia ad Redemptoris praesentiam pervenire nequiverunt. Unde adhuc subditur: CAPUT XXXI.
3 Pertransierunt quasi naves poma portantes.
4 Hi qui poma deferentes maria transmeant, ipsi quidem fructuum odore perfruuntur, sed eorumdem fructuum aliis cibos ferunt. Quid igitur antiqui patres nisi naves poma portantes exstiterunt? Qui divinae incarnationis mysterium prophetantes, ipsi quidem spei odore potiti sunt, sed nobis fructum de eiusdem spei perfectione detulerunt. Quod enim illi exspectando odorati sunt, hoc nos cernendo et percipiendo satiamur. Unde et Redemptor isdem discipulis dicit: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Quorum videlicet dies comparantur navibus, quia decurrunt; et recte poma portantibus, quia electos omnes quos ante Redemptoris praesentiam gestaverunt, per prophetiae valuerunt spiritum exspectatione refovere, non autem manifesta exhibitione reficere. Vel certe quia naves cum poma portant, haec paleis admiscent, ut ad terras illaesa perducant, recte patrum praecedentium dies describuntur navibus poma portantibus similes, quia antiquorum dicta in eo quod mysteria spiritalis vitae denuntiant, per interfusam haec historiae stipulam servant, et opertum nobis fructum Spiritus deferunt cum carnalia loquuntur. Saepe namque dum quaedam narrant propria, ad Divinitatis elevantur arcana. Qui crebro etiam cum altitudinem Divinitatis aspiciunt, ad incarnationis eius mysterium repente funduntur. Unde adhuc apte subiungitur: