monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.82 v > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXV . <<<     >>> XXVII .

CAPUT XXVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit.
2 Innocens a Creatore consumitur, quia quantalibet eius simplicitas fuerit, divinae magnitudinis simplicitate devoratur. Quamvis enim simplicitatem studiose servemus, ex consideratione tamen intimae puritatis ostenditur quod haec ipsa quam agimus simplicitas non sit. Impius quoque a conditore consumitur, quia, Deo cuncta mirabiliter ordinante, ipsis suis versutiis eius impietas ligatur. Nam inde se suppliciis et nesciens implicat, unde se aliquid facere scienter exsultat. Quia igitur omnipotens Deus et bonorum innocentiam simplicitate superat, et malorum astutiam penetrans damnat, recte nunc dicitur: Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit. Ac si aperte diceretur: Hoc apud me verbum cogitationis protuli, quia nec innocens, si districte discutior, innocens apparebo; nec impius, si apud me latere voluero, a superni examinis acumine abscondor, quoniam districtus iudex, cuncta comprehendens, occulta malitiae mirabiliter penetrat, et suis hanc inventionibus bene ordinans damnat. Vel certe et innocentem et impium ipse consumere dicitur, quia quamvis in mentis vita divisi sint, primae tamen culpae merito aeque ad carnis interitum pertrahuntur. Unde et per Salomonem dicitur: Moritur doctus similiter ut indoctus. Et rursum: Cuncta subiacent vanitati, et omnia pergunt ad unum locum; de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. Sequitur: