monumenta.ch > Hieronymus > Daniel, 3 > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XVII. <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII. SHOW APPARATUS

1 Qui si habuero quidpiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor.
2 Ut enim saepe diximus, omnis humana iustitia iniustitia esse convincitur, si districte iudicetur. Prece ergo post iustitiam indiget, ut quae succumbere discussa poterat, ex sola iudicis pietate convalescat. Quae cum plene a perfectioribus habetur, haberi de illa quidpiam dicitur, quia mens humana et comprehensa vix peragit, et valde extrema sunt quae comprehendit. Dicat ergo: Qui si habuero quidpiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor. Velut si apertius fateatur, dicens: Et si ad opus virtutis excrevero, ad vitam non meritis, sed ex venia convalesco. Preci itaque innitendum est, cum recta agimus, ut omne quod iuste vivimus, ex humilitate condiamus. Sed plerumque ipsa nostra deprecatio tam multis tentationibus quatitur, ut pene a conspectu iudicis repulsa videatur. Et saepe hanc creator misericors exerere non valet, super se iudicium reprobationis pavet. Unde et subditur: