monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XV. <<<     >>> XVII.

CAPUT XVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Deus, cuius resistere irae nemo potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
2 Mirum valde est quod irae Dei nullum posse resistere dicitur, cum multos indignationi supernae animadversionis obviasse eloquia divina testentur. An non irae Dei Moyses restitit, qui, pro cadente populo erectus, ipsum supernae percussionis impetum mortis suae oblatione restrinxit, dicens: Dimitte illis hanc noxam; alioqui dele me de libro tuo, quem scripsisti? An non irae Dei Aaron restitit, cum inter viventes ac mortuos thuribulum sumpsit, atque animadversionis ignem incensi fumo temperavit? An non Phinees irae Dei restitit, qui, luxuriantes cum alienigenis in ipso coitu trucidans, zelum suum divinae indignationi obtulit, et furorem gladio placavit? An non irae Dei David restitit, qui, angelo ferienti se offerens, placationis gratiam et ante tempus propositum exegit? An non Elias irae Dei restitit, qui longo iam tempore terra arente, subductas de coelo pluvias verbo revocavit? Quomodo ergo divinae irae nullum posse resistere dicitur, cum multos saepe restitisse exemplis existentibus demonstratur? Sed si subtiliter et haec beati Iob eloquia, et illorum facta pensamus, et verum cognoscimus quia divinae irae non resistitur, et verum quia multi saepe restiterunt. Omnes enim sancti qui irae Dei obviant ab ipso accipiunt ut contra impetum percussionis eius opponantur, atque, ut ita dixerim, cum ipso se erigunt contra ipsum, eosque divina vis sibi opponit secum, quia in eo quod adversum saevientis iram foris obtinent, intus eos gratia irascentis fovet; et famulantes interius levat, quos quasi adversantes exterius tolerat. Portat ergo contradictionem deprecantium quam aspirat; et velut nolenti imponitur, quod ab ipso ut fiat imperatur. Moysi etenim dicit: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos; faciamque te in gentem magnam. Quid est servo dicere, Dimitte me, nisi deprecandi ausum praebere? Ac si aperte diceretur: Pensa, quantum apud me valeas, et cognosce quia obtinere poteris quidquid pro populo exoras. Quod quia hac mente agitur, statim venia subiuncta testatur. Cum vero superna indignatio sese, ut ita dixerim, medullitus movet, hanc oppositio humana non retinet; nec se utiliter cuiuslibet deprecatio obiicit, cum semel Deus aliquid ab intimis irascendo disponit. Hinc est enim quod Moyses, qui reatum totius plebis apud Deum suis precibus tersit, dumque se obicem obtulit, divinae iracundiae vim placavit, ad petram Horeb veniens, et pro aquae exhibitione diffidens, repromissionis terram ingredi, Domino irascente, non potuit. Et saepe hac de re affligitur, saepe desiderio se excitante turbatur, et dispositae ultionis iracundiam repellere a semetipso non valuit, qui hanc, volente Domino, et a populo amovit. Hinc David, qui a prostrata plebe postmodum angeli gladium prece compescuit, prius plorans et eiulans, nudis pedibus filium fugit; et quousque perpetrati facinoris ultionem ad plenum reciperet, iram Dei pro semetipso temperare nequaquam valuit. Hinc Elias, ut sicut homo parum aliquid quasi de divina animadversione sentiret, qui verbo coelos aperuit, ante indignationem mulieris territus per desertum fugit; et pro semetipso infirmatur in formidine, qui furorem Dei placat aliis per interventionem. Irae igitur Dei et resisti valet, quando ipse qui irascitur opitulatur; et resisti omnino non valet, quando se et ad ulciscendum excitat, et ipse precem quae ei funditur non aspirat. Hinc ad Ieremiam dicitur: Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me. Et rursum: Si steterint Moyses et Samuel coram, me, non est anima mea ad populum istum.
3 Qua in re quaeri utiliter potest cur, relictis tot antiquioribus patribus, ad effundendam precem Moyses et Samuel tantummodo praestantius elegantiusque nominantur? Quod tamen facile agnoscimus, si eius quae diligere et inimicos praecipitur charitatis merita pensamus. Conditoris namque auribus illa maxime oratio commendatur, quae pro inimicis quoque intercedere nititur. Unde et per semetipsam Veritas dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Et rursum: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus alterum. Cum vero patrum priorum facta sacro eloquio describente revolvimus, Moysen et Samuelem exorasse pro adversantibus invenimus. Unus quippe eorum saevientis populi persecutionem fugit, et tamen pro vita sui persecutoris intervenit; alter, ex principatu populi deiectus, ipsis suis adversariis dicit: Absit a me hoc peccatum in Domino, quo minus cessem orare pro vobis. Quid est ergo in difficultate deprecandi Moysen et Samuelem deducere, nisi apertius indicare quia eius irae neque illi si astarent obsisterent, qui idcirco pro amicis intervenire citius possent, quia apud hunc intercedere et pro inimicis solerent? Hinc ad eamdem Iudaeam dicitur: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli. Et rursum: Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Vir igitur sanctus aspiciat quia nullius interventu divina ira restringitur cum implacabiliter excitatur, et dicat: Deus, cuius resistere irae nemo potest. Quod bene et ad specialem intellectum ducimus, si eiusdem plebis Israeliticae damna pensamus, quam Redemptor per dispensationis suae mysterium ostensus superbientem deseruit, atque ad cognitionis suae gratiam gentes vocavit. Unde et apte mox subditur: Sub quo curvantur qui portant orbem.
4 Ipsi etenim orbem portant qui curas praesentis saeculi tolerant. Tantorum quippe pondera unusquisque sustinere compellitur, quantis in hoc mundo principatur. Unde et terrae princeps non incongrue Graeco eloquio βασιλεὺς dicitur. Λαός enim populus interpretatur. βασιλεὺς igitur βάσις λαοῦ vocatur, quod Latina videlicet lingua basis populi dicitur, quia videlicet ipse super se populum sustinet, qui motus illius potestatis pondere fixus regit. Quo enim subiectorum suorum onera tolerat, eo quasi superpositam columnam basis portat. Beatus igitur Iob, virtute prophetici spiritus plenus, aspiciat quod Iudaea deseritur, atque ad Divinitatis cultum gentium principes inclinantur, et dicat: Deus cuius irae nemo resistere potest, sub quo curvantur qui portant orbem. Ac si aperte fateatur dicens: Et subiectos quondam districte deseris, et erectas potestates gentium misericorditer flectis.
5 Quamvisper hoc quod dicitur, sub quo curvantur qui portant orbem, possunt et angelicae virtutes intelligi. Ipsae etenim orbem portant, quae regendi mundi curas administrant, Paulo attestante, qui ait: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? Ait ergo: Deus cuius resistere irae nemo potest, sub quo curvantur qui portant orbem. Ac si humilitatem omnis creaturae conspiciat, et tremefactus dicat: Quis infirmorum hominum tuis nutibus obviat, cuius se fortitudini et virtutes angelicae inclinant? Vel certe, quoniam cum curvamur, superiora non cernimus: Erecti essent illi subtilissimi spiritus, si plene potentiam eius maiestatis attingerent. Sed qui orbem portant, sub Deo curvi sunt, quia divinitatis eius celsitudinem quamvis sublevatae videant, nec virtutes tamen angelicae comprehendunt. Quam vir iustus prae infirmitate non penetrans, sed hanc utcunque ex subiectis summorum spirituum ministeriis pensans, ad considerationem se propriam sollicita humilitate recolligit, sibique coram se prae potestate supernae magnitudinis vilescit, dicens:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XV. <<<     >>> XVII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16