monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 17 > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, VII . <<<     >>> IX

CAPUT VIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Qui praecipit soli, et non oritur; et stellas claudit quasi sub signaculo.
2 Aliquando namque in sacro eloquio solis nomine, praedicatorum claritas designatur; sicut per Ioannem dicitur: Factus est sol ut saccus cilicinus. In extremo quippe tempore sol quasi cilicinus saccus ostenditur, quia fulgens vita praedicantium, ante reproborum oculos aspera et despecta monstratur. Qui stellarum quoque claritate figurantur, quia dum recta peccatoribus praedicant, tenebras nostrae noctis illustrant. Unde et subtractis praedicatoribus, per prophetam dicitur: Prohibitae sunt stellae pluviarum. Quia vero sol per diem fulget, stellae obscuritatem noctis irradiant; et plerumque in sacro eloquio diei appellatione aeterna patria, noctis autem nomine praesens vita signatur: praedicatores sancti ut sol nostris oculis fiunt cum contemplationem nobis verae lucis aperiunt, et velut stellae in tenebris lucent cum per activam vitam profuturi nostris necessitatibus terrena disponunt. Quasi in die ut sol coruscant cum ad contemplandam internae claritatis patriam mentis nostrae aciem sublevant; et quasi stellae in nocte resplendent, quia et cum terrena agunt offensurum iamiamque nostri operis pedem exemplo suae rectitudinis dirigunt. Sed quia expulsis praedicatoribus non fuit qui plebi Iudaicae in perfidiae suae nocte remanenti vel claritatem contemplationis ostenderet, vel activae vitae lumen aperiret (veritas quippe, quae hanc repulsa deseruit, subtracto praedicationis lumine, merito suae pravitatis excaecavit), recte dicitur: Qui praecipit soli, et non oritur; et stellas claudit quasi sub signaculo. Oriri quippe ei solem noluit, a qua praedicantium animum divertit. Et quasi sub signaculo stellas clausit, qui dum praedicatores suos per silentium intra semetipsos retinuit, caecis iniquorum sensibus coeleste lumen abscondit.
3 Pensandum vero est quia idcirco aliquid sub sigillo claudimus, ut hoc cum tempus congruit ad medium proferamus. Et sacro eloquio attestante didicimus quod Iudaea, quae nunc descritur, ad sinum fidei in fiae colligatur. Hinc namque per Isaiam dicitur: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient. Hinc Paulus ait: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret. Qui igitur praedicatores suos nunc Iudaeae oculis subtrahit, sed postmodum ostendit, quasi sub signaculo stellas clausit, ut, absconsis prius, et post coruscantibus, astrorum spiritalium radiis, noctem suae perfidiae et nunc repulsa non videat, et tunc illuminata deprehendat. Hinc est quod duo illi eximii praedicatores dilata morte subtracti sunt, ut ad praedicationis usum in fine revocentur. De quibus per Ioannem dicitur: Hi sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes. Quorum unum in Evangelio per semetipsam Veritas pollicetur, dicens: Elias venturus est, et restituet omnia. Quasi ergo sub signaculo stellae clausae sunt, qui et nunc occultantur ne appareant, et post ut prodesse valeant apparebunt. Sed tamen plebs Israelitica, quae ubertim in fine colligetur, in ipsis sanctae Ecclesiae exordiis crudeliter obduratur. Nam praedicatores veritatis renuit, verba adiutorii sprevit. Quod tamen mira auctoris dispensatione agitur, ut nimirum praedicantium gloria, quae recepta in uno populo latere poterat, in cunctis gentibus repulsa dilatetur. Unde et apte mox subditur: