monumenta.ch > Hieronymus > ad Galatas, 4 > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, V. <<<     >>> VII .

CAPUT VI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo.
2 In Scriptura sacra saepe montium nomine praedicantium altitudo signatur de quibus per Psalmistam dicitur: Suscipiant montes pacem populo tuo. Electi quippe praedicatores aeternae patriae non immerito montes vocantur, quia per vitae suae celsitudinem ima terrarum deserunt, et coelo propinqui fiunt. Sed montes Veritas transtulit, cum praedicatores sanctos a Iudaeae obduratione subtraxit. Unde recte etiam per Psalmistam dicitur: Transferentur montes in cor maris. In cor enim maris montes translati sunt cum praedicantes apostoli a Iudaeae perfidia repulsi, ad intellectum gentilium venerunt. Unde ipsi quoque in suis Actibus dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia repellitis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Sed hanc eamdem translationem montium hi ipsi nescierunt, qui in Domini furore subversi sunt, quia cum de suis finibus Hebraei apostolos pellerent, lucrum se fecisse arbitrati sunt, quod praedicationis lumen amiserunt. Exigentibus quippe meritis, iusta animadversione percussi, tanto intelligentiae errore caecati sunt, ut quod lucem perderent, hoc esse gaudium putarent. Sed repulsis apostolis, per Romanum protinus principem Titum Iudaea destruitur, atque in cunctis gentibus sparsa dissipatur. Unde et translatis montibus recte subiungitur: