monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXXVII. <<<     >>> XXXIX

CAPUT XXXVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 In tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
2 Si vero habitaculum iustitiae, consilium mentis vocat, afflictis catholicis errorum magistri pacatum habitaculum iustitiae promittunt, quia si eos ad sua pertrahunt, profecto a contentione conticescunt. Namque hi qui trahi ad perversa potuerunt, tanto iam tranquillius temporali pace quieti sunt, quanto longius ab aeterna separantur. Opes quoque intelligentiae se sequentibus crescere spondent. Unde et subditur: In tantum, ut si priora tua fuerunt parva, et novissima tua multiplicentur nimis. Sed quia eorum verbis non facile creditur, quoniam saepe vita contemptibilis demonstratur, antiquorum patrum sententias proferunt, earumque rectitudinem in argumentum sui erroris inflectunt. Unde et subditur: