monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXXIII . <<<     >>> XXXV .

CAPUT XXXIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quaesieris, non subsistam.
2 Peccanti primo homini dictum est: Pulvis es, et in pulverem reverteris. Mane autem dicitur illa tunc manifestatio mentium, quae in adventu iudicis apertis cogitationibus quasi post noctis tenebras demonstratur. De quo nimirum mane per Psalmistam dicitur: Mane astabo tibi et videbo. Quaerere autem Dei est hominem subtili interrogatione discutere, et districte discutiendo iudicare. Beatus igitur Iob humanae deiectionis damna considerans, videat quia et praesenti iam poena premitur, et adhuc de futuris gravius urgetur: Et dicat: Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quaesieris, non subsistam. Ac si apertius deploret, dicens: in praesenti quidem mortem iam carnis patior, et tamen adhuc de venturo iudicio graviorem mortem, districtionis tuae sententiam, pertimesco: interitum pro culpa sustineo, sed adhuc ad iudicium veniens culpas restitui et post interitum formido. Exteriorem ergo mortem considerans, dicat, Ecce nunc in pulvere dormiam; interiorem metuens adiungat: Et si mane me quaesieris, non subsistam. Quantalibet enim iustitia polleant, nequaquam sibi ad innocentiam vel electi sufficiunt, si in iudicio districte requirantur. Sed hoc nunc ad solatium suae ereptionis inveniunt, quod nequaquam se posse sufficere humiliter sciunt. Sub humilitatis ergo tegmine a gladio se tantae animadversionis abscondunt, et quo terrorem venturi iudicis praestolantes continuo timore trepidant, eo indesinenter agitur, ut paratiores fiant. Sequitur.