monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXV . <<<     >>> XXVII .

CAPUT XXVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Desperavi, nequaquam ultra iam vivam.
2 Sunt nonnulli iustorum qui sic coelestia appetunt, ut tamen a terrenorum spe minime frangantur. Largita divinitus patrimonia ad necessitatis subsidium possident, honores sibi temporaliter impensos tenent, aliena non ambiunt, suis licite utuntur. Qui tamen ab eisdem rebus quas habent alieni sunt, quia ad haec ipsa quae possident ex desiderio non tenentur. Et sunt nonnulli iustorum qui, ad comprehendendum culmen perfectionis accincti, dum altiora interius appetunt, exterius cuncta derelinquunt; qui rebus se habitis nudant, gloria honoris exspoliant; qui internorum desiderio per assiduitatem se amici moeroris afficiunt, habere de exterioribus consolationem nolunt; qui internis gaudiis dum mente appropiant, vitam in se funditus corporeae delectationis necant. Talibus namque per Paulum dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Horum vocem Psalmista expresserat, cum dicebat: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Concupiscunt enim, sed non deficiunt, qui iam quidem coelestia appetunt, sed adhuc tamen a terrenorum delectationibus minime lassantur. Concupiscit vero et in Dei atria deficit, qui, cum aeterna desiderat, in amore temporalium non perdurat. Hinc Psalmista iterum dicit: Defecit in salutari tuo anima mea. Hinc per semetipsam Veritas admonet, dicens: Si quis vult post me venire abneget semetipsum. Et rursum: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Horum igitur numero sanctus vir, divisa a terrenis desideriis mente, se inserit, qui ait: Desperavi, nequaquam ultra iam vivam. Iusti quippe desperare est praesentis vitae bona aeternitatis electione deserere, mansura quaerere, et in rebus temporalibus fiduciam non habere. Qui haec agens nequaquam se ultra vivere asserit, quia videlicet vivificatrice morte quotidie a vita se passionis occidit. Absit enim ne vir sanctus de divinae misericordiae largitate desperet, ne gressum cordis a profectu intimi itineris subtrahat, ne, amorem conditoris deserens, quasi a duce destitutus in via remaneat, et confossus gladio latrocinantis desperationis ruat. Sed ne eius dicta ad nostri intellectus arbitrium videamur violenter inflectere, debemus ex posterioribus praemissa pensare. Quo enim sensu haec dixerit, ipse protinus indicat, qui subiungit: