monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.25 > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXIV . <<<     >>> XXVI .

CAPUT XXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quamobrem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
2 Quid per animam nisi mentis intentio, quid per ossa nisi carnis fortitudo designatur? Omne autem quod suspenditur procul dubio ab imis elevatur. Anima ergo suspendium eligit, ut ossa moriantur, quia dum mentis intentio ad alta se sublevat, omnem in se fortitudinem vitae exterioris necat. Sancti etenim viri certissime sciunt quia habere in hac vita requiem nequaquam possunt; et idcirco suspendium eligunt, quia nimirum, desideria terrena deserentes, ad alta animum tollunt. Suspensi autem mortem suis ossibus inferunt, quia amore supernae patriae, in virtutum studiis accincti, hoc quod fortes prius in mundo fuerant, vinculo humilitatis insequuntur. Intueri libet quomodo animam Paulus suspenderat, qui dicebat: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. Et rursum: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse. Et: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Qui, gesta terrenae fortitudinis ad memoriam revocans, quasi quaedam in se ossa numerabat, dicens: Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei. Sed suspendio animae, quia haec in se ossa interficit, protinus asserit, qui subiungit: Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Quae adhuc ossa in semetipso insinuat vehementius exstincta, cum subdit: Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora. Mortuis vero ossibus quam exanimis pendeat ostendit, qui illico subiungit, dicens: Ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae ex fide est Iesu Christi. Sed quia collatis eius testimoniis Paulum ad alta suspensum, mundo mortuum, testati sumus, nunc beatum Iob si, plenus eodem spiritu, exterioris vitae concupiscentiam fugiat ostendamus. Sequitur: