monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 1 > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXII. <<<     >>> XXIV .

CAPUT XXIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid mare sum ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
2 Carcere homo circumdatur, quia plerumque et virtutum provectibus ad alta exsurgere nititur, et tamen carnis suae corruptione praepeditur. Qua bene exui Psalmista deprecatur, dicens: Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo. Quid vero appellatione maris, nisi corda carnalium tumidis cogitationibus fluctuosa; quid autem ceti nomine, nisi antiquus hostis exprimitur? Qui dum mentes saecularium possidendo penetrat, quasi in eorum lubrica cogitatione natat. Sed cetus carcere stringitur, quia malignus spiritus, in inferioribus deiectus, ne ad coelestia evolare praevaleat, poenae suae pondere coarctatur, Petro attestante, qui ait: Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciandos reservari. Cetus carcere astringitur, quia tentare bonos quantum desiderat prohibetur. Carcere quoque mare circumdatur, quia carnalium mentium tumida insanaque desideria ad peragenda mala quae appetunt impossibilitatis suae angustia gravantur. Saepe enim dominari melioribus concupiscunt; sed tamen eis, divino iudicio cuncta mirabiliter disponente, substrati sunt. Nocere bonis elati desiderant, et tamen subiecti ab eis solatia sperant. Pro explendis voluptatibus carnis longaevitatem vitae praesentis cupiunt, sed tamen ab ea sub celeritate rapiuntur. De quibus bene per Psalmistam dicitur: Statuit aquas quasi in utre. Aquae quippe in utre sunt cum lubrica eorum desideria, quia operis effectum non inveniunt, sub carnali corde deprimuntur. Cetus ergo ac mare circumdatione premitur carceris, quia vel malignus spiritus, vel sequaces illius, in quorum se mentibus colligit, atque in eis undas tumentium cogitationum volvit, ut implere mala quae appetunt nequeant, superna eos districtio angustat.
3 Sancti autem viri, quo mundiori corde coelestium arcana considerant, auctis ad haec quotidie ardoribus anhelant. Ibi iam plene satiari desiderant, unde adhuc parum aliquid ore contemplationis degustant. Perfecte cupiunt carnis stimulum subdere, nihil in cogitatione illicitum de eius iam corruptione tolerare; sed quia scriptum est: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, intentione iam quidem ultra semetipsos eminent, sed tamen, adhuc infirmitatis suae incertis motibus subditi, corruptionis se carcere clausos dolent. Ait ergo: Nunquid mare sum ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? Ac si aperte diceret: Mare vel cetus, iniqui videlicet, eorumque auctor malignus spiritus, quia effrenari ad solam perpetrandae iniquitatis licentiam appetunt, recte poenae suae carcere constsringuntur. Ego autem, qui iam aeternitatis tuae libertatem desidero, cur adhuc meae carcere corruptionis premor? Quod tamen nec a iustis superbe requiritur, quia, amore veritatis accensi, infirmitatis suae angustias transgredi perfecte concupiscunt; nec ab auctore iustorum iniuste disponitur, quia electorum suorum vota differens cruciat, crucians purgat, ut ad percipiendum quod desiderant quandoque melius ex dilatione convalescant. Electi autem quousque ab intima quiete differuntur, ad cor suum redeunt; ibique, a carnis suae tumultibus absconsi, quasi amoenissimum secretum petunt. Sed in eo saepe tentationis aculeos sentiunt, carnis incentiva patiuntur; et ibi gravissimos labores inveniunt, ubi magnam requiem a labore quaesierant. Unde sanctus vir post insinuatum corruptionis suae carcerem, ad quieta cordis spatia redire festinans, quia eamdem rixam et in intimis invenit quam ab exterioribus fugit, protinus subdit, dicens: