monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3 > bnf7296.72 > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XIX . <<<     >>> XXI .

CAPUT XX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quapropter et ego non parcam ori meo.
2 Ori etenim suo parcit, qui confiteri malum quod fecit erubescit. In laborem quippe os mittere est hoc ad confessionem perpetratae iniquitatis occupare. Sed iustus ori suo non parcit, quia iram iudicis districti praeveniens, verbis contra se propriae confessionis saevit. Hinc Psalmista ait: Praeveniamus faciem eius in confessione. Hinc per Salomonem dicitur: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et dereliquerit ea, misericordiam consequetur. Hinc rursum scriptum est: Iustus in principio accusator est sui. Sed nequaquam ad confessionem os panditur, nisi cum consideratione districti iudicii per pavorem spiritus angustatur. Unde et apte mox subditur: