monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, X . <<<    

CAPUT XI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur.
2 Congrua valde similitudine tempus carnis telae comparatur, quia sicut tela filis, sic vita mortalis diebus singulis proficit; sed quo ad augmentum proficit, eo ad incisionem tendit, quia, sicut et superius diximus, cum tempora percepta praetereunt, ventura breviantur, et de universo vitae spatio eo fiunt pauciora quae veniunt, quo multa sunt quae transierunt. Tela quippe infra supraque ligata, duobus lignis innectitur, ut texatur; sed quo inferius texta involvitur, eo superius texenda deplicatur; et unde se ad augmentum multiplicat, inde fit minus quod restat. Sic nimirum vitae nostrae tempora et transacta quasi inferius involvimus, et ventura a superiori deplicamus, quia quo plus fiunt praeterita, minus esse incipiunt futura. Sed quia nec tela ad expressionem nostri temporis sufficit, nam eius quoque festinationem vitae nostrae velocitas transit, recte nunc dicitur: Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur. Tela quippe tarditatem provectus habet, vita autem praesens moram defectus non habet. In illa namque cum laborantis manus figitur, adventus terminus elongatur; in ista vero, quia tempus semper desinens indesinenter consumimus, ad finem nostri itineris etiam quiescendo pervenimus, et per cursum nostri transitus etiam dormientes imus. Electi igitur, quia praesentis vitae momenta decurrere sub festinatione conspiciunt, nequaquam in hoc tantae mobilitatis itinere cordis intentionem figunt. Unde et apte protinus subditur:
3 Et consumpti sunt absque ulla spe.
4 Reproborum mens erga dies vitae praesentis tanto amore constringitur, ut sic semper hic appetant vivere, quatenus, si valeant, vivendi cursum desiderent nunquam finire. Cogitare quippe ventura despiciunt, spem totam in rebus transeuntibus ponunt, habere nulla nisi quae praetereunt concupiscunt. Cumque nimis transeuntia cogitant, et mansura nullatenus sperant, sic caecitate insensibili cordis oculus clauditur, ut aeternae luci nullatenus intendatur. Unde fit ut saepe iam corpus molestia quatiat, et vicina mors virtutem vitalis spiritus incidat, nec tamen curare quae mundi sunt desinant. Iamque eos ultor ad iudicium pertrahit; et tamen ipsi, ordinatione sollicita rebus transeuntibus occupati, nihil aliud cogitant nisi in hoc mundo adhuc qualiter vivant. Relinquendo omnia quasi possidendo disponunt, quia spes vivendi non frangitur, etiam cum vita terminatur. Iam ad iudicium trahuntur per sententiam, et tamen adhuc habendis rebus inhaerent per curam. Dura etenim mente abesse mors longe creditur, etiam cum sentitur. Sicque a carne anima solvitur, ut erga praesentia immoderato amore se retinens, dum ad aeternum supplicium ducitur, hoc ipsum quoque nesciat quo ducitur; et deserens quae amare cum termino noluit, repente sine termino invenit quae nunquam praevidit. At contra rectorum mens ad aeternitatis intentionem tenditur, etiam cum praesens eam feliciter vita comitatur. Magna carnis salute utitur, nec tamen eius fiducia animus retardatur. Nullum adhuc mortis articulum erumpit, et quasi praesentem hanc quotidie conspicit. Quia enim vita indesinenter labitur, spes ei vivendi funditus amputatur. Bene ergo de diebus praetereuntibus dicitur: Consumpti sunt absque ulla spe. Ac si aperte diceretur: Mentis fiduciam in praesenti vita non posui, quia omne quod praeterit calcando desperavi. Unde et mox apte subditur: