monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, IX. <<<     >>> XI .

CAPUT X. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris, cutis mea aruit, et contracta est.
2 Sed haec subtilius congruentiusque disserimus, si ad praemissae expositionis ordinem redeamus. Somno namque torpor otii, surrectione autem exercitatio actionis exprimitur. Vesperae quoque nomine, quia somno congruit, rursus otii desiderium figuratur. Sancta vero Ecclesia quousque vitam corruptionis ducit, flere mutabilitatis suae damna non desinit. Ad hoc namque homo conditus fuerat, ut, stante mente, in arcem se contemplationis erigeret, et nulla hunc corruptio a conditoris sui amore declinaret. Sed in eo quod ab ingenita standi soliditate voluntatis pedem ad culpam movit, a dilectione conditoris in semetipsum protinus cecidit. Amorem vero Dei, veram scilicet stationis arcem deserens, nec in se consistere potuit, quia, lubricae mutabilitatis impulsu, infra se per corruptionem proruens, etiam a semetipso dissensit. Qui nunc, quia conditionis suae soliditate non figitur, alternantis semper desiderii motu variatur, ut et quietus actionem desideret, et occupatus ad otium anhelet. Quia enim fixa mens stare cum potuit noluit, stare iam non valet etiam cum volet. Conditoris quippe sui contemplationem deserens, salutis suae fortitudinem perdidit, et quolibet posita, semper aegra alium locum quaerit. Varietatem ergo humanae mentis exprimens, dicat: Si dormiero, dicam: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam. Ac si aperte diceret: Nihil perceptum menti sufficit, quia ipsum qui vere sufficere potuit amisit. In somno namque surrectionem desidero, in surrectione vesperam exspecto, quia et quietus exercitium actionis appeto, et exercitatus otium quietis quaero.
3 Quod tamen intelligi et aliter potest. Dormire namque est in peccatis iacere. Si enim somni appellatio culpa non esset, nequaquam Paulus discipulis diceret: Evigilate, iusti, et nolite peccare. Unde et auditorem suum admonet, dicens: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Et rursum: Hora est iam nos de somno surgere. Unde et Salomon peccantem increpat, dicens: Usquequo, piger, dormis? Electus igitur quisque cum peccati somno premitur, ad iustitiae vigilias exsurgere conatur. Sed saepe cum surrexerit, ipsa se extolli magnitudine virtutum sentit. Unde et tentari se praesentis vitae adversitatibus post virtutes desiderat, ne peius ex confidentia virtutum cadat. Si enim servari se melius per tentationem non cognosceret, nequaquam Psalmista diceret: Proba me, Domine, et tenta me. Bene ergo nunc dicitur: Si dormiero, dicam: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam, quia et in peccati somno lumen iustitiae quaeritur; et cum virtutum prospera mentem elevant, adiutrix adversitas desideratur, ut profecto animus, cum virtutum suarum gaudio plus quam debet attollitur, per contrarietatem praesentis vitae edito moerore solidetur. Unde et nequaquam Formidabo vesperam dicitur, sed Exspectabo. Exspectamus etenim prospera, formidamus adversa. Vir igitur iustus vesperam exspectat, quia cum exerceri hunc tribulatione necesse est, ipsa ei fit adversitas prospera.
4 Potest, vesperae nomine, etiam peccati tentatio designari, quae saepe tanto acrius mentem lacessit, quanto et eamdem mentem spiritus ad superna altius evehit. Nequaquam enim sic in hac vita per exercitationem iustitiae peccatum deseritur, ut in eadem iustitia inconcusse maneatur, quia etsi iam a cordis habitaculo culpam rectitudo eliminat, ipsa tamen culpa quae repellitur, cogitationis nostrae foribus assidens, ut sibi aperiatur pulsat. Quod Moyses quoque spiritaliter innuit, cum facta corporaliter temporum momenta narravit, dicens: Facta est lux; atque paulo post subiiciens: Factum est vespere. Creator quippe omnium, humanae culpae praescius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lux quippe ad vesperum ducitur, quia nimirum lumen rectitudinis umbra sequitur tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, nequaquam nox, sed vespera facta perhibetur, quia nimirum saepe tentatio in corde rectorum lumen iustitiae abscondit, sed non interimit; quasi ad pallorem trepidationis pertrahit, sed funditus non exstinguit. Electi ergo post somnum surrectionem appetunt, post surrectionem vesperam praestolantur, quia et de peccato ad iustitiae lumen evigilant, et in ipso iustitiae lumine positi, semper se contra illecebras tentationum parant. Quas nimirum non timent, sed exspectant, quia utilitati suae rectitudinis etiam tentamenta proficere non ignorant.
5 Quantalibet autem contra corruptionem suam virtute contenderint, habere integram salutem nequeunt, quousque dies praesentis vitae finiatur. Unde et subditur: Et replebor doloribus usque ad tenebras. Modo namque adversa irruunt: modo ipsa quoque prospera, callida hilaritate blandiuntur. Modo surgentia vitia bellum carnis excitant, modo devicta animum ad elationem vocant. Bonorum igitur vita usque ad tenebras doloribus repletur, quia quousque tempus corruptionis agitur, interna externaque afflictione concutitur, et salutis securitatem non invenit, nisi cum diem funditus tentationis relinquit. Unde bene et haec eadem dolorum causa protinus subinfertur, cum dicitur: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. Ut enim paulo superius diximus, soliditatem ingenitam voluntarie homo deseruit, et sese in corruptionis voraginem mersit; unde nunc vel per immunda opera labitur, vel per cogitationes illicitas foedatur. Ut enim ita dixerim, culpae suae poenaliter subdita, ipsa iam natura nostra facta est extra naturam; et remissa usque ad perversa opera ducitur, restricta autem perversorum operum importuna cogitatione fuscatur. Per expletionem ergo actionis illicitae carnem putredo afficit, per levitatem vero cogitationis improbae quasi ante oculos pulvis surgit. Consentiendo vitiis putredine atterimur, vitiorum vero imagines in corde tolerando sordibus pulveris foedamur. Ait ergo: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. Ac si aperte diceret: Carnalem vitam, quam patior, aut tabes lubricae operationis polluit, aut ex vitiorum memoria caligo miserae cogitationis premit.
6 Quod tamen si ex voce Ecclesiae universalis accipimus, aliquando hanc procul dubio carnis putredine, aliquando autem gravari sordibus pulveris invenimus. Multi quippe in ea sunt qui, dum amori carnis inserviunt, fetore luxuriae computrescunt. Et sunt nonnulli qui a voluptate quidem carnis abstinent, sed tamen tota mente in terrenis actibus iacent. Dicat ergo sancta Ecclesia unius membri sui vocibus, dicat quid de utroque genere hominum tolerat: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. Ac si aperte insinuet, dicens: Sunt plerique qui mihi per fidem membra sunt, sed tamen sana vel munda per actionem non sunt, quia aut, victi desideriis turpibus, ad corruptionis putredinem defluunt, aut, terrenis actibus dediti, pulvere consperguntur. In illis enim quos lubricos tolero carnem videlicet putrescentem gemo, in istis autem quos terram quaerentes patior quid aliud quam foedatam pulvere porto?
7 Unde et apte simul de utrisque subiungitur: Cutis mea aruit, et contracta est. In sanctae quippe Ecclesiae corpore hi qui solis exterioribus curis inserviunt, congrue cutis vocantur. Quae nimirum cutis arescendo attrahitur, quia mentes carnalium, dum praesentia diligunt, et quasi iuxta posita concupiscunt, ad futura tendi per longanimitatem nolunt. Qui dum internae spei pinguedinem negligunt, ut attrahantur arefiunt, quia si eorum corda desperatio non siccaret, nequaquam aestus haec pusillanimitatis attraheret. Hanc namque attractionem Psalmista formidaverat cum, siccitatem mentis metuens, dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Adeps quippe pinguedinis animam replet, cum hanc contra praesentium desideriorum aestum supernae spei infusio refovet. Cutis ergo arescens attrahitur cum cor rebus exterioribus deditum, atque ex desperatione siccatum, in auctoris sui amorem non tenditur, sed in semetipso, ut ita dixerim, rugosa cogitatione replicatur.
8 Pensandum vero est quod carnales mentes idcirco praesentia diligunt, quia vita carnis quam fugitiva sit minime perpendunt. Nam si velocitatem transitus eius aspicerent, hanc etiam prosperantem minime amarent. Sancta autem Ecclesia in electis suis quotidie quantus sit rebus exterioribus cursus conspicit, et idcirco in intimis pedem sollicitae intentionis figit. Unde et apte subditur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, IX. <<<     >>> XI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10