monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, VII. <<<     >>> IX.

CAPUT VIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui, sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
2 Umbram quippe servo desiderare est post tentationis aestum, sudoremque operis, aeterni refrigerii requiem quaerere. Hanc namque umbram servus ille desideraverat qui dicebat: Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam, et parebo ante faciem Dei? Et rursum: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est. Qui quasi a labore acri aestum fugiens, atque ad obtinendam requiem refrigerii tegmen quaerens, iterum dicit: Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. Hanc umbram comprehendere Paulus anhelabat, desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse. Ad hanc umbram ex desiderii iam perfectione pervenerant qui dicebant: Nos qui portavimus pondus diei et aestus. Bene autem qui desiderare umbram dicitur, servus vocatur, quia electus quisque quousque infirmitatis conditione constringitur, sub dominantis corruptionis iugo, quasi sub aestus anxietate retinetur. Qui nimirum cum corruptione exutus fuerit, tunc sibimetipsi liber et tranquillus innotescit. Unde et recte etiam per Paulum dicitur: Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Electos enim nunc poena corruptionis aggravat, sed tunc incorruptionis gloria exaltat; et quantum ad praesentis necessitatis pondera nunc in Dei filiis de libertate nihil ostenditur, tantum vero ad subsequentis libertatis gloriam, tunc in Dei famulis de servitute nihil apparebit. Creatura ergo, servitute corruptionis exuta, et dignitate libertatis accepta, in filiorum Dei gloriam vertitur, quia, unita Deo per spiritum, quasi hoc ipsum quod creatura est transisse ac subegisse declaratur. Sed qui adhuc umbram desiderat servus est, quia quousque aestum tentationum tolerat, iugum miserae conditionis portat. Ubi apte subditur: Et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui.
3 Mercenarius etenim cum facienda opera conspicit, mentem protinus ex longinquitate et pondere laboris addicit; cum vero lassescentem animum ad considerandum operis praemium revocat, vigorem mox animi ad exercitium laboris reformat, et quod grave perpendit ex opere, leve existimat ex remuneratione. Sic sic electi quique cum mundi huius adversa patiuntur, cum honestatis contumelias, rerum damna, cruciatus corporis tolerant, esse gravia quibus exercentur pensant, sed cum mentis oculos ad aeternae patriae considerationem tendunt, ex comparatione praemii, quam sit leve quod patiuntur inveniunt. Quod enim valde esse importabile ex dolore ostenditur, consideratione provida ex remuneratione levigatur. Hinc est quod Paulus semper se ipso robustior contra adversa erigitur, quia nimirum finem sui operis sicut mercenarius praestolatur. Grave namque quod sustinet aestimat, sed leve hoc per praemii considerationem pensat. Ipse quippe quam sit grave quod patitur indicat, qui in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter se fuisse testatur; qui a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepit, qui ter virgis caesus, semel lapidatus est, ter naufragium passus, nocte et die in profundo maris fuit; qui pericula fluminum, latronum, ex genere, ex gentibus, in civitate, in solitudine, in mari, in falsis fratribus pertulit; qui in labore et aerumna, in ieiuniis multis, in fame et siti, in frigore et nuditate laboravit; qui foris pugnas, intus timores sustinuit; qui ultra vires gravatum se asserit, dicens: Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. Sed quomodo remunerationis linteo sudores tanti laboris tergat, ipse denuntiat, dicens: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Finem itaque operis quasi mercenarius praestolatur qui, dum provectum remunerationis considerat, vile existimat quod pene deficiens laborat. Apte autem subditur: Si et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
4 Electi quippe conditori rerum serviunt, et saepe rerum inopia coangustantur; per amorem Deo inhaerent, et tamen vitae praesentis subsidiis egent. Qui igitur per actiones suas praesentia non quaerunt, a mundi compendiis menses vacuos ducunt. Noctes quoque laboriosas tolerant, quia adversitatum tenebras non solum usque ad inopiam, sed saepe usque ad corporis cruciatum portant. Despectum namque egestatemque perpeti laboriosum bonis mentibus non est; sed cum usque ad afflictionem carnis adversitas vertitur, labor procul dubio ex dolore sentitur. Potest etiam non inconvenienter intelligi quod sanctus quisque menses vacuos sicut mercenarius ducit, quia laborem iam sustinet, sed praemium necdum tenet; hoc tolerat, illud exspectat. Noctes vero laboriosas enumerat, quia adversitates sibi praesentis temporis sese in virtutibus exercendo coacervat. Nam si proficere in mente non appetit, minus fortasse aspera quae mundi sunt sentit.
5 Quae tamen sententia si ad vocem sanctae Ecclesiae ducitur, intellectus eius paulo subtilius indagatur. Ipsa quippe vacuos menses habet, quae in infirmis suis membris terrenas actiones absque vitae praemio defluentes sustinet. Ipsa noctes laboriosas enumerat, quae in membris fortibus multiplices tribulationes portat. In hac etenim vita quaedam laboriosa sunt, quaedam vacua, quaedam vero vacua simul et laboriosa. Amore quippe conditoris praesentis vitae tribulationibus exerceri laboriosum quidem est, sed vacuum non est. Amore autem saeculi voluptatibus solvi vacuum quidem est, sed non laboriosum. Amore vero eiusdem saeculi adversa aliqua perpeti et vacuum simul est et laboriosum, quia et ex adversitate mens afficitur, et remunerationis praemio non repletur. In his itaque sancta Ecclesia qui in ea iam positi adhuc voluptatibus defluunt, et proinde fructu boni operis non ditantur, menses vacuos ducit, quia vitae tempora sine retributionis munere expendit. In his vero qui, aeternis desideriis dediti mundi huius adversa patiuntur, laboriosas noctes enumerat, quia tribulationum tenebras quasi in caligine vitae praesentis portat. In his autem qui et transeuntem mundum diligunt, et tamen eius contrarietate fatigantur, simul menses vacuos et noctes laboriosas tolerat, quia eorum vitam et retributio subsequens nulla remunerat, et praesens tribulatio angustat. Recte autem nequaquam dies, sed in eis menses vacuos habere se perhibet. Mensium quippe nomine dierum collectio et summa signatur. Per diem ergo unaquaeque actio exprimitur, per menses autem actionum finis innuitur. Et saepe cum in hoc mundo aliquid agimus, intenta spei alacritate suspensi, hoc ipsum quod agimus vacuum non putamus; sed postquam ad actionum terminum pervenimus, non obtinentes quae appetimus, laborasse nos in vacuum dolemus. Non solum igitur dies, sed et menses vacuos ducimus, cum nos in terrenis actionibus sine fructu laborasse, non ex actionum principio, sed fine pensamus. Cum enim labores nostros adversitas sequitur, quasi vitae nostrae vacui menses arguuntur, quia ex completione actionum agnoscitur quam frustra in actionibus sudabatur.
6 Sed quia in sacro eloquio nonnunquam nox pro ignorantia ponitur, Paulo attestante, qui venturam vitam scientibus discipulis dicit: Omnes vos filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum; quibus praemisit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat; potest hoc in loco ex eorum persona vox sanctae Ecclesiae accipi, qui post ignorantiae suae caliginem ad amorem rectitudinis redeunt, et, veritatis radiis illustrati, fletibus diluunt quod erraverunt. Illuminatus etenim quisque respicit quam turpe fuerit quod praesentis vitae amore laboravit.. In eis ergo sancta Ecclesia, in quibus ad vitam revertitur laborem suum aestuanti servo et desideranti finem mercenario comparat, dicens: Sicut servus desiderat umbram et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui: sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. In comparatione etenim duo sunt quae praemisit; in expressione etiam fatigationis duo protinus subdidit. Ad aestuantem quippe menses vacuos reddidit, quia quo magis aeternum refrigerium quaeritur, eo magis conspicitur quam vacue pro vita ista laboratur. Ad praestolantem vero laboriosas noctes subintulit, quia quo magis ex termino operis praemium quod assequamur inspicimus, eo magis ingemiscimus diu nos nescisse quod quaerimus. Unde et ipsa poenitentis cura vigilanter exprimitur, ut laboriosas noctes enumerasse diceretur, quia quanto verius ad Deum revertimur, tanto subtilius labores, quos per ignorantiam in hoc mundo pertulimus, dolendo pensamus. Nam quo unicuique plus dulce fit quod de aeternis desiderat, eo ei magis grave ostenditur quod pro praesentium amore tolerabat. Si vero ad solam historiam sequentia verba pensantur, per haec procul dubio animus dolentis exprimitur qualiter per diversos motus desiderii, moestitia impellente, variatur. Nam subditur.



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8