monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2 > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, IV. <<<     >>> VI .

CAPUT V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
2 Ac si aperte diceret: Si subtilius vestra perpenditis, verius aliena pensatis, et cum rectum coeperit esse quod dicitis, iustum cognoscetis quod auditis. Nequaquam quippe mea vobis lingua stultitiam resonat, si a vestra conscientia non procedat. Sic sancta Ecclesia studet prius assertiones hostium falsas ostendere, et tunc praedicamenta veritatis aperire, quia cum recta se tenere aestimant, recta quae audiunt contumaciter impugnant. Ante ergo necesse est ut errorem suum haeretici sentiant, ne auditae veritati contradicant, quia et camporum sentes si arator vomeris scissione non eruit, terra accepta semina in segetem non producit; et cum putredinem medicus vulneris apertione non eiicit, nequaquam in loco putredinis sana caro coalescit. Prius ergo perversa destruens, dicat: Loquentes id quod iustum est iudicate; post autem recta insinuans, adiungat: Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. Solent autem haeretici alia aperte dicere, alia in occultis tenere. Per linguam quippe aperta locutio, per fauces vero occulta tractatio designatur.
3 Sanctae ergo Ecclesiae nec in lingua iniquitas, nec stultitia in faucibus resonat, quia ea quae per publicam locutionem praedicat, etiam per intimam fidem servat; nec in aperto aliud docet, atque in occultis aliud retinet, sed et quod sentit loquendo eiicit, et quod loquitur vivendo custodit; ac de sapientiae supernae convivio quidquid per linguam praedicationis emanat, hoc per fauces tacitae exspectationis degustat. Sed beatus Iob unum scilicet membrum universalis Ecclesiae, sua insinuans, atque electorum omnium corda manifestans, omne quod sentit aperiat, ut mentis eius rectitudinem attestatio locutionis innotescat. Sequitur: