monumenta.ch > Lucanus > sectio 470 > 37
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXXVI . <<<    

CAPUT XXXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
2 Duo sunt genera locutionum importuna valde et noxia generi humano, unum quod curat etiam perversa laudare, aliud quod studet semper etiam recta corripere. Illud deorsum cum fluvio ducitur, hoc vero contra fluenta veritatis obserare et alveum conatur. Illud metus premit, hoc elatio erigit. Illud gratiam ex favoribus captat, hoc ira ut ex certamine ostendatur exagitat. Illud in promptu subiacet, hoc semper e diverso tumet. Ex huius ergo qualitate beatus Iob amicos suos fuisse redarguit, cum dicit: Ad increpandum tantum eloquia concinnatis. Sed unde usque ad iniustae increpationis audaciam pervenitur, protinus innotuit, cum subiunxit: Et in ventum verba profertis. In ventum enim verba proferre est otiosa dicere. Nam saepe dum ab otiosis verbis nequaquam lingua compescitur, ad temeritatem quoque stultae increpationis effrenatur. Quibusdam enim ruinae suae gradibus desidiosa mens in foveam lapsus impellitur. Nam dum otiosa verba cavere negligimus, ad noxia pervenimus, ut prius loqui aliena libeat, et postmodum detractionibus eorum vitam, de quibus loquitur, lingua mordeat, quandoque autem usque ad apertas contumelias erumpat. Hinc irarum seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax tota exstinguitur cordium. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit aquam caput est iurgiorum. Aquam quippe dimittere est linguam in fluxum eloquii relaxare. Quo contra et in bonam partem asserit, dicens: Aqua profunda, verba ex ore viri. Qui ergo dimittit aquam, caput est iurgiorum, quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde e diverso scriptum est: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.
3 Quia autem multiloquio quisque serviens rectitudinem iustitiae tenere non possit, testatur Propheta, quia ait: Vir linguosus non dirigetur super terram. Hinc Salomon iterum ait: In multiloquio peccatum non deerit. Hinc Isaias dicit: Cultus iustitiae silentium, videlicet indicans quia mentis iustitia desolatur, quando ab immoderata locutione non parcitur. Hinc Iacobus dicit: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio. Hinc rursum ait: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Hinc iterum adiungit: Lingua inquietum malum, plena veneno mortifero. Hinc per semetipsam nos Veritas admonet, dicens: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iudicii. Otiosum quippe verbum est quod aut ratione iustae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret. Si ergo ratio de otioso sermone exigitur, pensandum valde est quae poena illud multiloquium sequatur, in quo etiam per superbiae verba peccatur.
4 Sciendum quoque est quod ab omni rectitudinis statu depereunt, qui per noxia verba dilabuntur. Humana etenim mens, aquae more, et circumclusa ad superiora colligitur, quia illud repetit unde descendit; et relaxata deperit, quia se per infima inutiliter spargit. Quot enim supervacuis verbis a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Unde et redire interius ad sui cognitionem non sufficit, quia per multiloquium exterius sparsa, vim intimae considerationis amittit. Totam se igitur insidiantis hostis vulneribus detegit, quia nulla se munitione custodiae circumcludit. Unde scriptum est: Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Quia enim murum silentii non habet, patet inimici iaculis civitas mentis; et cum se per verba extra semetipsam eiicit, apertam se adversario ostendit, quam tanto ille sine labore superat, quanto et haec eadem quae vincitur contra semetipsam per multiloquium pugnat.
5 Sed inter haec sciendum est quia cum pavore nimio a locutione restringimur, interdum plus quam necesse est intra claustra silentii coarctamur; et dum linguae vitia incaute fugimus, occulte deterioribus implicamur. Nam saepe dum ab eloquio immoderate compescimur, grave multiloquium in corde toleramus, ut eo plus cogitationes in mente ferveant, quo illas violenta custodia indiscreti silentii angustat; et plerumque tanto latius diffluunt, quanto se esse securiores aestimant, quia foris a reprehensoribus non videntur. Unde mens nonnunquam in superbiam tollitur, eosque quos loquentes audit quasi infirmos conspicit. Cumque os corporis claudit, quantum se vitiis superbiendo aperiat non agnoscit. Linguam etenim premit, cogitationem erigit; et cum se per negligentiam minime considerat, tanto apud se cunctos liberius, quanto et secretius accusat. Plerumque autem nimis taciti cum nonnulla iniusta patiuntur, eo in acriorem dolorem prodeunt, quo ea quae sustinent non loquuntur. Nam si illatas molestias lingua tranquille diceret, a conscientia dolor emanaret. Vulnera enim clausa plus cruciant, quia cum putredo, quae intrinsecus fervet, eiicitur, ad salutem dolor aperitur. Plerumque nimis taciti dum quorumdam mala respiciunt, et tamen in silentio linguam premunt, quasi conspectis vulneribus usum medicaminis subtrahunt. Eo enim mortis auctores fiunt, quo virus quod poterant eiicere loquendo noluerunt. Unde et immoderatum silentium si in culpa non esset, propheta non diceret: Vae mihi quia tacui.
6 Quid ergo inter haec, nisi studiose lingua sub magni moderaminis libratione frenanda est, non insolubiliter obliganda, ne aut laxata in vitium defluat, aut restricta etiam ab utilitate torpescat? Hinc namque per quemdam dicitur: Sapiens tacebit usque ad tempus, ut nimirum cum opportunum considerat, postposita censura silentii, loquendo quae congruunt, in usum se utilitatis impendat. Hinc Salomon ait: Tempus tacendi, et tempus loquendi. Discrete quippe vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne aut cum restringi lingua debet, per verba se inutiliter solvat; aut cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat. Quod bene Psalmista considerans brevi postulatione complexus est dicens: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Ostium namque aperitur et clauditur. Qui ergo ori suo nequaquam poni obstaculum, sed ostium petiit, aperte docuit quod et per disciplinam retineri lingua debeat, et ex necessitate laxari, quatenus os discretum et congruo tempore vox aperiat, et rursum congruo taciturnitas claudat. Quod quia vel amici beati Iob, vel omnes haeretici, quorum hi speciem tenent, servare nesciunt, in ventum verba proferre perhibentur, quia nimirum dicta quae discretionis pondus non solidat aura levitatis portat.



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXXVI . <<<    
monumenta.ch > Lucanus > sectio 470 > 37