monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXVI . <<<     >>> XXVIII .

CAPUT XXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Tempore quo fuerint dissipati peribunt.
2 Quos enim praesentis vitae sollicitudo ordinat, amissio dissipat; et tunc etiam exterius pereunt, qui intus dudum aeterna negligendo perierunt. De quibus recte additur: Et ut incaluerint, solventur de loco suo. Iniquus enim quisque cum incaluerit, de loco suo solvitur, quia iudicio intimae districtionis appropinquans, cum iam per cognitionem poenae fervere coeperit, ab ea, cui dudum inhaeserat, carnis suae delectatione separatur. Hinc est enim quod per prophetam contra reprobos dicitur: Et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui, quia videlicet aeterna non intelligunt, nisi cum pro temporalibus iam sine emendatione puniuntur. Tunc mens aestuat, et infructuosae poenitentiae se ignibus inflammat, duci ad supplicium timet, praesentem vitam ex desiderio retinet; sed de loco suo solvitur, quia oblectamenta carnis deserens, eius duritia per supplicium liquatur. Sed quia iniqui omnes quid abstractionis suae tempore patientur audivimus, adhuc aliqua quibus in libertatis suae spatio implicantur audiamus. Sequitur: