monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.38 r > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XX. <<<     >>> XXII .

CAPUT XXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam; aut quis finis meus, ut patienter agam?
2 Sciendum quod alia iustorum, atque alia est fortitudo reproborum. Iustorum quippe fortitudo est carnem vincere, propriis voluntatibus contraire, delectationem vitae praesentis exstinguere, huius mundi aspera pro aeternis praemiis amare, prosperitatis blandimenta contemnere, adversitatis metum in corde superare. Reproborum vero fortitudo est transitoria sine cessatione diligere, contra flagella conditoris insensibiliter perdurare, ab amore rerum temporalium nec ex adversitate quiescere, ad inanem gloriam etiam cum vitae detrimento pervenire, malitiae augmenta exquirere, bonorum vitam non solum verbis ac moribus, sed etiam gladiis impugnare, in semetipsis spem ponere, iniquitatem quotidie sine ullo desiderii defectu perpetrare. Hinc est quod per Psalmistam dicitur ad electos: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Hinc per prophetam reprobis dicitur: Vae qui potentes estis ad potandum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Hinc per Salomonem dicitur quod sancti quique sine ulla debilitate desiderii internam requiem contemplantur: En lectulum Salomonis, sexaginta fortes ambiunt, ex fortissimis Israel. Hinc Psalmista contra reprobos in passione positi voce Redemptoris insinuans, ait: Ecce occupaverunt animam meam, irruerunt in me fortes. Quam bene utramque fortitudinem Isaias complexus est, dicens: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem. Quia enim nequaquam sument, sed mutabunt dixit, profecto patenter innotuit aliam esse quae ponitur, et aliam quae inchoatur.
3 An non etiam reprobi fortes sunt, qui ad praesentis vitae concupiscentiam tot laboribus currunt, periculis se audenter obiiciunt, pro lucris contumelias libenter ferunt, ab appetitus sui libidine nulla victi contrarietate resiliunt, percussionibus durescunt, et mala mundi tolerant pro mundo, eiusque, ut ita dixerim, gaudia quaerentes perdunt, nec tamen haec perdendo fatigantur? Unde bene ex humani generis voce per Ieremiam dicitur: Inebriavit me absinthio. Ebrius quippe quod patitur nescit. Absinthio ergo est ebrius, qui, prae amore praesentis saeculi a sensu rationis alienus, dum quidquid pro mundo sustinet, leve deputat, laboris amaritudinem quam tolerat ignorat, quia nimirum delectabiliter ad cuncta ducitur, in quibus poenaliter fatigatur. At contra vir iustus ad mundi pericula pro mundo toleranda esse debilis studet, finem suum conspicit, vita praesens quam sit transitoria attendit, et pro ea exterius labores perpeti renuit, cuius intrinsecus delectationem vicit. Beatus igitur Iob, praesentis vitae adversitatibus pressus, dicat ex sua, dicat ex omnium voce iustorum: Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? Ac si aperte insinuet, dicens: Mala mundi pro mundo tolerare nequeo, quia iam in eius desiderio fortis non sum. Dum enim praesentis vitae finem conspicio, cur pondus eius patior, cuius appetitum calco? Et quia iniusti quique, ut diximus, tanto fortius labores illius perferunt, quanto avidius eius delectatione pascuntur, recte mox eamdem reproborum fortitudinem subdit, dicens: