monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XVIII. <<<     >>> XX.

CAPUT XIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat.
2 Electi qui cum perpetrasse se illicita noverunt, sed perscrutantes inveniunt quia nulla pro illicitis adversa perpessi sunt, vi immensae formidinis tabescunt, pavore aestuant, sinistris agitati suspicionibus laborant, ne in aeternum se gratia deseruerit, quos in praesenti vita mali sui retributio nulla custodit; timent ne ultio quae suspenditur gravior in fine servetur; feriri paterna correptione desiderant, et dolorem vulneris medicamina salutis putant. Recte ergo nunc dicitur: Haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat. Ac si aperte diceretur: Qui ideo hic quibusdam parcit, ut eos in perpetuum feriat; ideo hic me feriat, ut non parcendo, in perpetuum parcat. Ex afflictione enim me consolor, quia corruptionis humanae putredinem sciens, ad spem salutis ex vulnere certus reddor. Quod quia non tumenti sed humili mente edidit, subiungendo, ut praediximus, patefacit, dicens: