monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, IX. <<<     >>> XI.

CAPUT X. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt.
2 Valde namque in errorem labitur qui beati Iob verba ad solam prolata historiam suspicatur. Vir enim sanctus, et tot conditoris sui praeconiis fultus, quid magnum, vel potius quid verum diceret, si insulsum cibum comedi non posse dixisset? Aut quis eius esui mortifera alimenta obtulerat, ut subiungat: Aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? Quae si de amicorum colloquiis dicta sentimus, ab intellectu hoc sententia subiuncta compescimur, qua ait: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt. Absit enim ne vir sanctus, in status sui incolumitate constitutus, amicorum suorum aliquando dicta despexerit, qui, sicut ipso attestante post didicimus, et servis humilis fuit. Verba ergo eius a mysteriis non vacant, quae, sicut ex fine historiae discimus, et internus arbiter laudat. Quae nequaquam etiam cum tanta veneratione usque ad mundi extrema decurrerent, si intellectu mystico gravida non fuissent.
3 Beatus igitur Iob, quia membrum sanctae est Ecclesiae, eius etiam loquatur ex voce, dicens: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia, cibi mei sunt, quia nimirum amoris sui aestibus anxia cibum Scripturae veteris conversa gentilitas esurit, quem dudum superba despexit. Quae tamen et Iudaeae vocibus congruunt, si paulo consideratius disserantur. Ipsa quippe ex eruditione legis, ex unius Dei cognitione sal habuit, et cunctas gentes tanquam animalia bruta despexit. Sed quia societatem gentilium ad semetipsam recipere praeceptis legis erudita contempserat, quid aliud quam insulsum cibum sumere fastidiebat? Divina quippe sententia, proposita morte, vetuerat ne plebs Israelitica foedus cum alienigenis iungeret, et vitam sanctae religionis inquinaret. Unde et subditur: Aut gustare aliquis potest quod gustatum affert mortem? Sed quia ad Redemptoris fidem haec eadem Iudaea ex electorum parte conversa est, lucem quam cognoverat praedicare per sanctos apostolos suae prolis infidelibus satagebat. Eius autem praedicationis obsequium Hebraeorum superbia repulit. Unde mox ad collectionem gentium exhortationis suae verba declinavit, sicut et per eosdem apostolos dicitur: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Unde hoc quoque loco apte subiungitur: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia, cibi mei sunt. Iudaea quippe, vitam gentilium dedignata, eam dudum quasi tangere noluit, cuius societatem recipere sprevit; sed ad Redemptoris gratiam veniens, ab Israelitis infidelibus repulsa, dum per sanctos apostolos ad collectionem se gentium dilatat, quasi hoc in cibum esuriens accipit, quod indignum prius fastidiosa despexit. Praedicationis enim suae angustias pertulit, quae apud Hebraeos despici quod loquebatur vidit. Sed prae angustia cibos quos dudum contempserat comedit, quae, repulsa Iudaeorum duritia, gentiles suscipere populos quos despexerat concupiscit. Quia igitur haec figuraliter diximus, restat nunc ut moraliter inquiramus.
4 12. Vir sanctus, Redemptoris adventum sub staterae appellatione desiderans, dum se per eloquium aperit, nos ad vivendi studium erudit; dum sua narrat, quaedam nostra indicat; dum de se quae recognoscamus insinuat, nos ad spem trepidos infirmosque confirmat. Iam quippe per fidem Mediatoris vivimus, et tamen adhuc pro expurgatione vitiorum dura animadversionis intimae flagella sustinemus. Unde et post staterae desiderium subdit: