monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, VII . <<<     >>> IX.

CAPUT VIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum?
2 In lege sal litterae est virtus intelligentiae occultae. Quisquis ergo, obsequiis carnalibus intentus, hanc intelligere spiritaliter noluit, quid aliud quam insulsum cibum comedit? Sed hoc in cibo sal cognita Veritas misit, cum latere in lege saporem occultae intelligentiae docuit dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit. Et rursum: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos. Sed quia ante Mediatoris adventum Iudaea legem carnaliter tenuit, praeceptis eius dura iubentibus gentilitas subdi recusavit. Insulsum ergo cibum comedere noluit, quia prius quam Spiritus condimentum perciperet servare vim litterae expavit. Quis namque gentilium hoc quod illic praecipitur ferret, filiorum carnem pro obsequio religionis incidere, verborum culpas morte resecare? Unde et bene adhuc subditur: