monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, VI. <<<     >>> VIII .

CAPUT VII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?
2 Quid namque per onagrum, id est, agrestem asinum, nisi gentilis populus designatur? quem sicut natura extra stabula disciplinae edidit, ita vagus in voluptatum suarum campo permansit. Quid per bovem nisi plebs Iudaica figuratur, quae, iugo dominationis supernae supposita, ad spem proselytos colligens, per corda quae valuit vomerem legis traxit. Sed beati Iob vita attestante cognoscimus, ut exspectasse Redemptoris adventum multos etiam ex gentibus credamus. Et nascente Domino, Simeone in spiritu in templum veniente, didicimus quanto desiderio ex plebe Israelitica sancti viri incarnationis eius mysterium videre cupierunt. Unde et per eumdem Redemptorem discipulis dicitur: Multi, dico vobis, iusti et prophetae desideraverunt videre quae videtis, et non viderunt. Herba ergo onagri, et fenum bovis est haec ipsa Mediatoris incarnatio, per quam simul gentilitas et Iudaea satiatur. Quia enim per prophetam dicitur: Omnis caro fenum, universitatis conditor, ex nostra substantia carnem sumens, fenum fieri voluit, ne nostra in perpetuum caro fenum remaneret. Tunc ergo herbam onager invenit, cum gentilis populus gratiam divinae incarnationis accepit. Tunc bos vacuum praesepe non habuit, cum plebi Iudaicae eius carnem exspectanti lex exhibuit, quem diu exspectanti prophetavit. Unde et natus Dominus in praesepe ponitur, ut videlicet signaretur quia sancta animalia, quae ieiuna diu apud legem inventa sunt, incarnationis eius feno satiantur. Praesepe enim natus implevit, qui cibum semetipsum mentibus mortalium praebuit, dicens: Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Sed quia diu et electorum gentilium vota dilata sunt, et ex Hebraico populo sancti quique longo tempore redemptionem suam exspectando gemuerunt, beatus Iob, bene prophetiae mysteria enarrans, ex utraque natione causas afflictionis insinuat, dicens: Nunquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit? Ac si aperte dicat: Idcirco gentilitas gemit, quia eam necdum Redemptoris sui gratia reficit; atque ideo Iudaea mugitus dilatat, quia, legem tenens, sed legis auctorem non videns, stans ante praesepe ieiunat. Quae nimirum lex, quia ante Mediatoris adventum nequaquam spiritaliter, sed carnaliter tenebatur, recte subiungitur: