monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XI. <<<     >>> XIII .

CAPUT XII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et de humo non egredietur dolor.
2 Dolor namque quasi de humo egreditur, cum homo ad Dei imaginem conditus de rebus insensibilibus flagellatur. Sed quia per occulta mentium merita, aperta prodeunt flagella poenarum, et de humo dolor non egreditur, quoniam sensus nostri malitia exigit ut a rebus insensibilibus feriatur. Ecce enim cernimus quod ad correptionem nostram exspectatus imber arente terra suspenditur, et caliginosus aer inardescente sole siccatur; mare procellis tumescentibus saevit, et alios ad transmeandum susceptos intercipit, aliis desideratum iter erecta in cumulum unda contradicit; terra non solum germina fecunditatis imminuit, sed etiam semina accepta consumit. In quibus nimirum cunctis patenter aspicitur hoc, quod quidam sapiens de Domino testatur, dicens: Et pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Orbis quippe terrarum cum Domino contra insensatos pugnat, quando in poena delinquentium et elementorum adversitas militat. Sed tamen de humo dolor non egreditur, quia res quaelibet insensibilis ad afflictionem nostram stimulo nostrae actionis excitatur. De humo dolor non egreditur, quia nequaquam poena de ea nascitur creatura, quae percutit, sed de ea procul dubio, quae peccando vim percussionis extorsit. Sed curandum magnopere est ut cum in rebus exterioribus pondere doloris afficimur, spe ad superna tendamus; quatenus eo mens ad alta perveniat, quo nos exterior poena castigat. Unde et apte subiungitur: