monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XXXIV . <<<     >>> XXXVI .

CAPUT XXXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Imago coram oculis meis.
2 Imago quippe Patris, Filius est, sicut de condito homine Moyses insinuat, dicens: Creavit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum. Et sicut per expressionem Sapientiae de eodem Filio quidam sapiens dicit: Candor est enim lucis aeternae. Et sicut Paulus ait: Qui cum sit splendor gloriae, ac figura substantiae eius. Cum ergo aeternitas eius cernitur, prout infirmitatis nostrae possibilitas admittit, imago eius mentis nostrae oculis antefertur; quia cum vere in Patrem intendimus, hunc quantum accipimus, per suam imaginem, id est, per Filium videmus; et per eam speciem, quae de ipso sine initio nata est, eum aliquo modo cernere, qui nec coepit, nec desinit conamur. Unde et haec eadem Veritas in Evangelio dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Bene autem subditur: