monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XXXII . <<<     >>> XXXIV .

CAPUT XXXIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae.
2 Nobis praesentibus spiritus transit, quando invisibilia cognoscimus, et tamen haec non solide, sed raptim videmus. Neque enim in suavitate contemplationis intimae diu mens figitur, quia ad semetipsam ipsa immensitate luminis reverberata revocatur. Cumque internam dulcedinem degustat, amore aestuat, ire super semetipsam nititur, sed ad infirmitatis suae tenebras fracta relabitur; et magna virtute proficiens, videt quia videre non possit hoc quod ardenter diligit, nec tamen ardenter diligeret, nisi aliquatenus videret. Non ergo stat, sed transit spiritus, quia supernam lucem nostra nobis contemplatio et inhiantibus aperit, et mox infirmantibus abscondit. Et quia in hac vita quantalibet virtute quis profecerit, adhuc tamen corruptionis suae stimulum sentit: Corpus quippe, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, recte subditur: Inhorruerunt pili carnis meae.
3 Pili etenim carnis sunt quaelibet superflua humanae corruptionis. Pili carnis sunt vitae veteris cogitationes, quas sic a mente incidimus, ut de amissione earum nullo dolore fatigemur. Bene autem per Moysen dicitur: Levitae radant omnes pilos carnis suae. Levita quippe assumptus vocatur. Oportet ergo Levitas omnes pilos carnis radere, quia is qui in obsequiis divinis assumitur, debet ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundus apparere, ne illicitas cogitationes mens proferat, et pulchram animae speciem quasi pilis fruticantibus deformem reddat. Sed quantalibet, ut diximus, quempiam virtus sanctae conversationis evexerit, adhuc tamen ei de vetustate vitae nascitur quod toleretur. Unde et ipsi Levitarum pili radi praecepti sunt, non evelli. Rasis etenim pilis in carne radices remanent, et crescunt iterum ut recidantur, quia magno quidem studio superfluae cogitationes amputandae sunt, sed tamen amputari funditus nequaquam possunt. Semper enim caro superflua generat quae semper spiritus ferro sollicitudinis recidat. Sed tamen haec in nobis tunc subtilius conspicimus, cum speculationis alta penetramus. Unde recte nunc dicitur: Cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae.
4 Humana etenim mens in contemplationis arce sublevata, tanto semetipsam durius de superfluis cruciat, quanto nimis subtile conspicit esse quod amat; et cum pulchrum intuetur hoc quod super se appetit, districte iudicat quidquid in se infirmum prius tranquille tolerabat. Transeunte ergo spiritu pili pertimescunt, quia ante compunctionis vim cogitationes superfluae fugiunt, ut nihil fluxum, nihil iam remissum libeat, quia afflatam mentem etiam contra semetipsam visitationis intimae severitas inflammat. Cumque hoc, quod in corde illicitum nascitur, continua districtione resecatur, fit plerumque ut vegetata mens paulo latius radio suae speculationis inhaereat, et pene figat spiritum qui transibat. Nec tamen haec ipsa contemplationis mora Divinitatis vim plene aperit, quia eius immensitas humanas vires auctas sublevatasque transcendit. Unde et bene subditur: