monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XVI . <<<     >>> XVIII .

CAPUT XVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Recordare, obsecro, quis unquam innocens perit? aut quando recti deleti sunt?
2 Sive haeretici, quorum amicos beati Iob tenere speciem diximus, sive perversi quilibet, quam inordinate redarguunt, tam reprehensibiliter exhortantur. Ait namque: Quis unquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt? Saepe quippe hic et innocentes pereunt, et recti funditus delentur; sed tamen ad aeternam gloriam pereundo servantur. Si enim nullus innocens periret, Propheta non diceret: Iustus periit, et nemo est qui recogitet. Si rectos Deus providendo non raperet, nequaquam de iusto Sapientia dixisset: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. Si iustos animadversio nulla percuteret, Petrus minime praenuntiaret, dicens: Tempus est ut incipiat iudicium de domo Dei. Illi ergo veraciter recti sunt, qui amore supernae patriae ad cuncta praesentis vitae adversa praeparantur. Nam qui pro aeternis bonis mala hic perpeti metuunt, videlicet recti non sunt. Sed Eliphaz vel deleri rectos, vel innocentes hic perire non aestimat, quia saepe hi qui non spe coelestis gloriae, sed pro terrena Deo retributione deserviunt, ipsi sibimet fingunt quod quaerunt; et docere praesumentes, cum terrenam securitatem praedicant, cunctis suis laboribus ostendunt quid amant. Sequitur: