monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XV. <<<     >>> XVII .

CAPUT XVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ubi est timor tuus, fortitudo tua, et patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
2 Quae nimirum cuncta ei sententiae subrogat, quam praemisit, dicens: Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es. Omnia ergo simul interisse asserit, in eo quod beatum Iob turbatum flagello reprehendit. Sed intuendum valde est, quia quamvis inconvenienter increpat, congruenter tamen ordines virtutum narrat. Quatuor quippe gradibus vitam beati Iob virtutes enumerando distinxit, dum et timori fortitudinem, et fortitudini patientiam, et patientiae perfectionem iunxit. In via etenim Dei a timore incipitur, ut ad fortitudinem veniatur. Nam sicut in via saeculi audacia fortitudinem, ita in via Dei audacia debilitatem parit; et sicut in via saeculi timor debilitatem, ita in via Dei timor fortitudinem gignit, Salomone attestante, qui ait: In timore Domini fiducia fortitudinis. Timori quippe Domini inesse fiducia fortitudinis dicitur, quia nimirum mens nostra tanto valentius terrores rerum temporalium despicit, quanto se auctori eorumdem temporalium veracius per formidinem subdit. Quae in timore Domini constituta, non invenit extra quod metuat, quia dum recto metu conditori omnium iungitur, potestate quadam supra omnia sublevatur. Fortitudo autem nonnisi in adversitate ostenditur, unde et mox post fortitudinem patientia subrogatur. Tanto enim se unusquisque ad fortitudinem profecisse verius demonstrat, quanto aliena mala robustius tolerat. Nam minus in se convaluit, quem aliena iniquitas sternit. Qui in eo quod ferre contrarietatem non valet, pusillanimitatis suae gladio confossus iacet. Quia vero perfectio de patientia nascitur, statim post patientiam, viarum perfectio subinfertur. Ille enim vere perfectus est, qui erga imperfectionem proximi impatiens non est. Nam qui alienam imperfectionem ferre non valens deserit, ipse sibi testis est quod perfecte necdum proficit. Hinc in Evangelio Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Quid est enim animas possidere, nisi perfecte in omnibus vivere, cunctis mentis motibus ex virtutis arce dominari? Qui igitur patientiam tenet, animam possidet; quia inde contra adversa omnia fortis efficitur, unde sibi et semetipsum vincendo dominatur. Et quo se laudabiliter frangit, infractum se fortiter exerit; quia cum in suis se voluptatibus superat, sese ad contraria invictum parat. Sed quia Eliphaz invehendo corripuit, nunc aliqua velut exhortando subiungit, dicens: