monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XIV . <<<     >>> XVI .

CAPUT XV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigitte, et conturbatus es.
2 Perversi quique duobus modis bonorum vitam impetunt, quia aut prava eos dicere asserunt, aut recta non servare quae dicunt. Unde et beatus Iob inferius ab amicis suis de locutione reprehenditur; nunc autem recta dixisse, sed haec non servasse laceratur. Ab iniquis ergo modo bonorum locutio, modo actio reprobatur, quatenus aut reprehensa lingua taceat, aut eiusdem linguae suae adiudicata testimonio, in crimine vita succumbat. Et notandum quod prius laudes linguae inferunt, et postmodum de vitae infirmitate conqueruntur. Iniqui etenim, ne publice pravi videantur, loquuntur aliquando bona de iustis, quae esse iam cognita et aliis noverunt. Sed sicut praediximus, haec ipsa protinus ad cumulum reatus pertrahunt, et credendum sibi in contrariis, ex eo quod et prospera loquebantur, ostendunt; tantoque mala quasi verius insinuant, quanto et bona quasi devote laudabant. Ad usum ergo intorquent criminis voces favoris, dum iustorum vitam inde post gravius vulnerant, unde hanc paulo ante specie tenus defendebant. Saepe autem eorum bona quae prius habita despiciunt, haec postmodum quasi perdita mirantur. Unde et Eliphaz sancti viri virtutes, quia amissas asserit, enumerando subiungit, dicens: